Roman numeral 10000 CC DD.svg

Roentgeniani radii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Usus radiorum X

Roentgeniani radii[1] sive radii X[2] sunt radiationes electromagneticae, quarum undarum longitudo inter 0.01 et 10 nanometra variat, quod congruit cum frequentiis inter 30 petahertz et 30 exahertz (inter 3×1016 Hz et 3×1019 Hz) et cum energiis inter 100 eV et 100 keV variantibus. Longitudines undulariae sunt breviores radiorum ultraviolaceorum et longiores radiorum gamma longitudinibus. Radii, de quibus hic agitur, in aliis linguis radii X, in aliis autem Roentgeniani radii appellantur, quae appellatio a Gulielmo Conrado Roentgen, cui inventio horum radiorum adscribi solet, die 8 Novembris 1895 deducta est. Radiatio Roentgeniana late patet in scientia et medicina ad agnoscenda ossa, aliasque interiores corporis partes, et ad sanandum cancrum et alios morbos.

Partes osseae thoracis humani adumbrationem radiorum X efficiunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009; José Juan Del Col, Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín. Bahía Blanca: Instituto Superior Juan XXIII, 2007.
  2. Ephemeris 2006.

Nexus interni


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!