Corpora transneptuniana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Corpora transneptuniana et iis similia

*Planetulae transneptuniani sunt "plutoides"

Corpora transneptuniana (sigla TNO pro verbo Anglico transneptunian object) sunt corpora caelestia, quae extra orbitam Neptuni, extremi gigantis gasosi, circa solem versatur.

Plurima corpora transneptuniana in zona Kuiperi esse putantur, quare verbum Kuiper Belt Object (KBO, Latine: Corpus zonae Kuiperi) interdum etiam pro Corpore transneptuniano adhibetur. Hodie aliquot centum corpora transneptuniana nota sunt, sed suspicio est aliqot decem milia corporum diametro plus 100 chiliometrorum exstare.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1900 usque ad annum 1930 verbum "Transneptunus" pro nono planeta hypothetico in usu erat, cui (per errorem) parvae perburbationes orbitales Urani Neptunique ascriptae sunt.

Pluto tandem die 18 Februarii 1930 repertus adhuc unicum corpus transneptunianum est, cui erat status Planetae – qui autem status interim in Planetulam minutus est. A circa annum 1950 Transpluto quaesitus est, sed anno 1977 primo Centauro planetulo invento terminologia alia delecta est.