Roman numeral 10000 CC DD.svg

Silicatum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Spathum, saxum silicatum vulgare (saxa iuxta Portum Calensem)

Saxa silicata[1] sunt mineralium grex maximus; circa 800 saxa silicata nota sunt, et lithosphaerae 90% in silicatis consistunt. In lapidibus fissilibus et gneissis saepe gignuntur.

Compositio et genera[recensere | fontem recensere]

Sensu chemico silicata sunt oxidi silicii (SiO4) sales et esteres. Cetera silicatorum elementa aluminium, ferrum, magnesium, manganum, calcium, natrium, kalium sunt; rarius lithium, borium, beryllium, zirconium, titanium, fluorum etc. inveniuntur.

Mineralia silicata tetrahedris oxygenicis ([SiO4]3), diversis modis coniunctis, constructa sunt, et secundum modum coniunctionis dividuntur.

Silicata anularia, quorum tetrahedra oxygenica anulos formant, sunt, e.g., olivinum, zirconum, titanitum, cyanitum, staurolithum, vesuvianum, orthitum, rhodonitum etc.; gemmae smaragdus, granatum, topazium, beryllus, aquamarina silicata anularia sunt.

Silicatorum catenariorum tetrahedra catenas formant; tales pyroxena sunt. Silicata zonalia zonis sui generis constructa sunt; tales sunt, e.g., iadeitum et actinolithum; silicata foliacea foliis, e.g. micae et caolinites et asbestus chrysotilus et murmanitum. Sunt et alia silicatorum genera.

gemma Romana saeculi II ex aquamarina silicato facta

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]