Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Sol

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Collocatio solis inter stellas Calcaris Orionis Viae Lacteae adumbrata.

Sol (-is, m.) est stella neque maxima neque minima illius galaxiae quam orbem seu viam lacteam appellamus, medio calcari Orionis collocata, stellis proxime vicinantibus α Centauri, Sirio, Procyone aliisque minoribus. In serie principali diagrammatis Hertzsprung-Russell Sol est stella pumilio flava generis G2 V. Medio systemate planetario suo situs planetas octo circum se agit, inter quos distantiá tertius Tellus, ubi habitamus nos, commovetur.

Per defectionem solis totam, corona solaris oculo nudo videri potest, per breve totalitatis tempus.
Collocatio solis inter stellas proximas (usque ad annos luce mensos 12.5 distantes) delineata.
Collocatio solis medio systemate planetario suo ("systemate solari") delineata.
Sol ab observatorio Dynamicorum Solarium (Solar Dynamics Observatory) Administrationis Nationalis Spatio Aeronauticaeque coloribus artificialibus pictus.

Sol sphaera est paene absoluta, in plasmate calido cum campis magneticis intexto consistens.[1][2] Diametrum circa 1 392 000 chiliometrorum habet, circa centies novies diametri Terrae, atque massa, circa 2×1030 chiliogrammatum et tres centies millies et tricies millies massae terrenae, circa 99.86 centesimae massae Systematis Solaris.[3] In chemia, circa tres partes massae Solis ex hydrogenio constant, dum reliquum plerumque est helium. Pars reliqua (1.69%, quae nihilominus aequat 5628-ies massa telluris) in oxygenio, carbonio, neon, ferro, et aliis elementis gravioribus consistit.[4]

Sine Solis vi, vita in Terra fieri non posset, quia ille lucem caloremque emittit qui necessarii functionibus vitae sunt. Ergo religionibus polytheisticis pluribus Sol est deus vel dea. Romani antiqui Solem inter deos antiquiores aevo rei publicae venerabantur.[5] Rursus imperatoribus Elagabalo et praesertim Aureliano successoribusque Solem invictum adorabant.[6] In mythologia Nordicá origo deae Sól curiose narratur, sed non erat inter veneratissimas.[7] Biblia Sacra in primo capitulo libri Genesis narrant Deum Iudaeorum Solem una cum Luna stellisque dei quarto creationis fecisse.[8]

Nomen Solis Latinum, quod Cicero aliique per errorem ad adiectivum solus asssimulabant, re vera e verbo proto-Indoeuropaeo *sāwel- derivatur, e quo, mutationibus vocalium et variatione l/n, deducuntur et nomina Graecum ἥλιος helios, Sanscritum sūrya-, Slavonicum slŭnĭce (cum suffixo diminutivo), Nordicum sól et sunna.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "How Round is the Sun?". NASA. 2 Octobris 2008 .
  2. "First Ever STEREO Images of the Entire Sun". NASA. 6 Februarii 2011 .
  3. Woolfson, M. (2000). "The origin and evolution of the solar system". Astronomy & Geophysics 41: 1.12. 
  4. Basu, S.; Antia, H. M. (2008). "Helioseismology and Solar Abundances". Physics Reports 457 (5–6): 217. 
  5. Tacitus, Annales 15.74 et alibi.
  6. Herodianus, Ab excessu Divi Marci 5.3.4; Historia Augusta "Aurelianus"
  7. Snorro Sturlaeus, Ludificatio Gylviana 8, 11-12, 53.
  8. Liber Genesis 1.14-18.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bounama, C., W. v. Bloh, et S. Franck. 2004. Das Ende des Raumschiffs Erde. Spektrum der Wissenschaft 10(Oct.):52–59. ISSN 0170-2971.
  • Cohen, Richard. 2010. Chasing the Sun: the Epic Story of the Star that Gives us Life. Simon & Schuster. ISBN 1400068754.
  • Dambeck, Thorsten. 2008. Der Hexenkessel im Sonnenofen. MaxPlanckForschung 1:28–33. ISSN 1616-4172.
  • Herrmann, F., et H. Hauptmann. 1997. Understanding the stability of stars by means of thought experiments with a model star. Am. J. Phys. 65:292–295.
  • Kippenhahn, Rudolf. 1990. Der Stern von dem wir leben. Stutgartiae: DVA. ISBN 3421027552.
  • Lang, Kenneth R. 1996. Die Sonne: Stern unserer Erde. Berolini, Heidelberg, Novi Eboraci: Springer. ISBN 354059437X.
  • Langer, Josef. Theoria motuum Solis et Lunae.
  • Mattig, Wolfgang. 1995. Die Sonne. Monaci: C. H. Beck. ISBN 3406390013.
  • Mattig, Wolfgang. 2002. Bevor die Sonnenbeobachtung zur Sonnenphysik wurde – in Deutschland und Umgebung. SONNE, Mitteilungsblatt der Amateursonnenbeobachter 103(67). ISSN 0721-0094.
  • Sackmann, I.-J., et al. 1993. Our Sun. T 3. Present and Future. Astrophysical Journal 11(Nov.):457–468. ISSN 0004-637X.
  • Scheffler, Helmut, et Hans Elsässer. 1990. Physik der Sterne und der Sonne. Mannheim: BI-Wiss.-Verlag. ISBN 3411141727.
  • Stix, Michael. 2004. The Sun: An Introduction. Novi Eboraci: Springer. ISBN 3540207414.
  • Thompson, M. J. 2004. Solar interior: Helioseismology and the Sun's interior. Astronomy and Geophysics 45(4): 21–25.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.