Radiatio ultraviolacea est genus radiationis electromagneticae cuius longitudo undarum est brevior quam ea lucis aspectabilis, sed longior quam ea radiorum-X, in spatio 10 nm ad 400 nm, et in energiis a 3 eV ad 124 eV. Sic appellatur quia spectrum in undis electromagneticis consistit quorum frequentiae sunt altiores quam eae ab hominibus pro coloribusviolaceis perceptae. Hae frequentiae hominibus minime aspectabiles, sed multis insectis plene aspectabiles sunt. Eae autem oblique per earum inductionem secundariae fluorescentiae longitudinibus aspectabilibus inveniri possunt.