Calcium
|
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
| ||||||
| Proprietates generales | ||||||
|---|---|---|---|---|---|---|
| Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus | calcium, Ca, 20 | |||||


Calcium[1] elementum chemicum metallicum alcalicum terrenum est cui symbolus Ca est. Numerus protonum in nucleo 20 est. Massa atomica est 40.08 g·mol−1. Configuratio electronica calcii ns2 efficit ut perfacile duos electrones orbitalis exterioris amittat et cationta formet: ita enim configurationem proximi gasis nobilis argonis acquirit. Quocirca in variis compositis ionticis reperitur.
Metallum purum in natura vix invenitur quia celerrime oxidatur et cum aqua reagit, sed ab hominibus per electrolysim aut reductionem chemicam ex compositis purificatur.
Hoc elementum quintum locum quantitate in cortice telluris tenet et circiter ternas centesimas totius massae praebet. Item in corpore humano quoque quintum locum et inter singulas et binas centesimas totius massae.
Calcium in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum essentialium receptum est.
In biologia
[recensere | fontem recensere]Metallum purum in natura rerum vix invenitur sed in aqua et solutionibus ionta calcii duplum onus praebentia (Ca++) non rara sunt. Animalibus necessarii sunt ut nuntius chemicus: exempli gratia exocytosis vesicularum neurotransmissorum in synapses stimulatur per ionta calcii in cellulam intrantia (sunt canales ad hoc). Item in musculis coniunctio myosini cum actino contractioni necessaria e praesentia calcii iontium pendet. Qua de causa hormonta sicut parathormon et fortasse sed aliquanto minus calcitoninum (fortasse magis vitaminum D) calcaemiam, hoc est numerum calcii iontium in sanguine, diligentissime intra certos fines moderantur. Nam ad homoeostasim electrolyticam quoque aliquid illa ionta conferunt.
Composita quoque calcii in nostris corporibus inveniuntur, in primis in partibus duris ut enamelo dentium et ossibus ubi cum iontibus phosphatis (PO3−
4) coniunguntur. Etenim cation calcii parvum et electrice duplo oneratum fortiter in compositis adhaeret. Formula enameli:Ca5(PO4)3OH. Formula hydroxiapatitis in ossibus: Ca10(PO4)6(OH)2 quod idem est. Si non satis calcii organismo insit stimulantibus hormontibus dissolvitur materia dura ossium ad calcaemiam custodiendam, quod ad osteoporosim ducere potest.
De compositis
[recensere | fontem recensere]Maxime commune in terris compositum[2] iontis calcii est sine dubio calcii carbonatum (CaCO3) quod in calcareis et creta et marmore et calcite invenitur et cum coctum est calx viva hoc est calcii oxidum (CaO) fit. Et apud animalia invenitur in testis molluscorum et ovorum quae per millennia multa cumulatae in calcarea compressae sunt. Sic reactio scribitur:
- Ca2+ + 2 HCO−
3 ⇌ CaCO3 + H2CO3 (acidum carbonicum).
Calx viva vehementer et exothermice cum aqua reagit atque solutionem calcis exstinctae producit:
- CaO(s) + H2O(l) → Ca2+(aq) + 2OH-(aq) hoc est hydroxidum calcii Ca(OH)2(aq)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Calcium": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict.
- ↑ Britannica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Hluchan, Stephen E., et Kenneth Pomerantz. 2005. "Calcium and Calcium Alloys." In Ullmann's Encyclopedia of Industrial Chemistry. Weinheim: Wiley-VCH. doi:10.1002/14356007.a04_515.pub2. ISBN 978-3-527-30673-2.
- Kannikar Wongdee, Krittikan Chanpaisaeng, Jarinthorn Teerapornpuntakit, Narattaphol Charoenphandhu (2021). "Intestinal Calcium Absorption", Compr Physiol:2047-2073.
- Marion Vallet et Ivan Tack (2012). "Physiologie du calcium et des phosphates", Revue du Rhumatisme Monographies: 203-209.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]|
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og | |


