Sinae (regio)

E Vicipaedia
(Redirectum de Sina (regio))
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Sinae

Regio quam dominatae sunt variae domus et civitates hodiernae per historiam Sinarum.
Asia orientalis a Ptolemaeo descripta, Latine picta: hic indicationes "Sinae" et "Sericae pars" ad dextram partem videmus.
Regni Sinae vel Sinae Propriae mappa. Tabula geographica circa 1740 Latine divulgata.

Sinae[1] sunt pars Asiae Orientalis, plerumque ubi civitates Sericae hodie obtinent, et ubi antiquus populus Sericus civilizationem antiquam colebat vel magnum momentum habebat. Secundum Ioannem Iacobum Hofmannum, Sinae sunt

Regio, quam hodie Cinam Vulgus appellat, ultima terrarum Asiae, in quadrum extensa ab oriente & meridie, alluitur oceanô, quem Sericum vel Eoum prisci dixêre: ab occidente, Indiam ulteriorem attingit: à septentrione, cingitur Massagetarum, Scytharumque limitibus. Multô latius quondam imperasse gentem Annales ipsorum, ac literæ, & veterum ædificiorum illustria monumenta, & complures, in India præsertim, ab iis denominatæ nationes, haud obscurè testantur. Regna sive provinciæ vastæ magnitudinis, numerantur quindecim.[2]

Inter quas quindecim Sinarum imperii provincias olim erant, nominibus Latinis vulgaribusque litteris Hofmannianis perscriptis[3]:

  • Chequianensis provincis, Chekiang.
  • Fochiensis provincia, Fokien.
  • Honania, Honan.
  • Huquania, Huquang.
  • Junannia, Junnan.
  • Nanchinensis provincia, Nanking.
  • Pechinensis provincia, Peking.
  • Quansia, Quangsi.
  • Quantunia, Quantung.
  • Queichea, Queicheu.
  • Quiansia, Quiansi seu Kiansi.
  • Suchuensis provincia, Suchuen.
  • Xansia, Xansi.
  • Xantonia, Xantung.
  • Xensia, Xensi

Historiographia[recensere | fontem recensere]

Regionis fines atque ergo pertinentia civitatum nomina inter sese per saecula variant. Alia regionis nomina propria quae in litteris historicis legimus sunt Serica et Seres,[4] atque adeo China.[5][6]

Saeculo secundo, Claudius Ptolemaeus geographus Romanus tabulam geographicam descripsit, Sericam regionem appellans "ad fines orbis nobis cogniti sitam," ubi Sinae aliaeque gentes habitabant.[7]

Nostris temporibus, regio Sinarum divisa est in aliquas civitates, plerumque inter quas Res publica popularis Sinarum et Res publica Sinarum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. Hoffman 4: 315a.
  3. Hoffman, 4: 315b.
  4. Ptolemaeus, Geographia 7.5; Ammianus Marcellinus, Res gestae 23.6.14; regio [Serica], Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus s.v. "Seres."
  5. Ioannes Baptista Homann, Generalis Totius Imperii Russorum Novissima Tabula Magnam Orbis terrarum partem a Polo Arctico usque ad mare Iaponicum et Chinae Septentrionalis confinia exhibens (Norimbergae, circa 1720).
  6. "Hab[itat] Chinam. . . . [Inhabits] China," Edward Belcher, The zoology of the voyage of H.M.S. Samarang during the years 1843–1846: Crustacea, p. 7 (de Doclea calcitrapa (olim) Inachidarum.
  7. Ptolemaeus, Geographia 7.5 et alibi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fei, Xiaotong. 2017. "The formation and development of the Chinese nation with multi-ethnic groups." International Journal of Anthropology and Ethnology 1. doi:10.1186/s41257-017-0001-z. Editio interretialis.
  • Jacques, Martin. 2009. When China Rules the World: The End of the Western World and the Birth of a New Global Order. Penguin Press HC. ISBN 978-1-59420-185-1.
  • Loitsch, Tobias, ed. 2019. China im Blickpunkt des 21. Jahrhunderts. Berolini: Springer Gabler. ISBN 978-3-662-59671-5.
  • Schmidt-Glintzer, Helwig. 1997. China: Vielvölkerreich und Einheitsstaat. Monaci: C. H. Beck. ISBN 3-406-42348-5.
  • Staiger, Brunhild, Stefan Friedrich, et Hans W. Schütte, eds. Das große China-Lexikon: Geschichte, Geographie, Gesellschaft, Politik, Wirtschaft, Bildung, Wissenschaft, Kultur. Darmstadiae: Primus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]