Neptunus (planeta)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Neptunus
Neptunus
Inventio
Inventus a Urbanus Le Verrier
Ioannes Couch Adams
Iohannes Galle
Inventus anno 23 Septembris 1846
Proprietates orbitales
Axis semimaior (ua) 30.068 963 48 ua
Perihelion 4.459.631.496 km
Aphelion 4.536.874.325 km
Eccentricitas 0,008 585 87
Periodus orbitalis 167 a
Inclinatio orbitalis °
Satellites 13
Proprietates physicales
Diametrus 49,528 km
Area km2
Massa 1.0243×1026 kg
Densitas g/cm3
Gravitas m/s2
[[]] km/s
Periodus rotationis 18 h
Inclinatio axialis  ?°
Albedo numero
Temperatura
min med max
100 K 120 K  ? K
Proprietates atmosphericae
Pressio atmosphaerica kPa
Carbonium  %
Nitrogenium  %
Sulphur  %

Neptunus est octavus remotissimusque a Sole planeta in Systemate Solare notus. Quartus planeta diametro est, et massa tertius; Neptunus septendecim? massas Telluricas habet et maius massivus quam vicinus geminus Uranus est, qui quattuordecim? massas Telluricas habet, sed Neptunus parum minor volumen propter maiorem densitatem. Planeta e Neptuno, Romanus deo marino, nominatur. Symbolus astronomicus planetae Neptuni symbolus astronomicus est. Symbolus stylizata? Posidonis tridentis versio est, velut etiam alchemicus symbolus oxidi calcii.

Neptunia atmosphaera hydrogenio et helio, cum methano, quod planetae caelureum explicat aspectum, vestigiis, praecipue componitur. Neptunius caelureus color Urano vividior, qui similem methani quantitatem habet, est, ergo ignotum elementum Neptunium intensum colorem causans praesumitur. Neptunus et fortiores ventos inter omnes Solaris Systematis planetas habet, 2 100 km/h rapidos mensos. Anno 1989, Voyager I supervolate, in meridioana hemisphaerio Magnam Maculam Obscuram comparabilem cum Magna Rubra Macula in Iove habebat. Neptunia temperatura in superioribus nubibus fere -218 °C (-360 °F) est. Nihilominus, media planeta ferme 7 000 °C (13 000ºK) est, calidius solare superficie. Quod ad summe forma gasia et saxa in medio debetur.

Inventus die 23 Septembris anni 1846, Neptunus notus est quia primus planeta inventus in mathematicis praedictionibus potius quam regularibus in observationibus fultus sit. Uranus in orbita pertubationes astronomos Neptuni exsistentiam deducere permiserunt. Solum visitatus est ab una navicula siderali, Voyager II, quae planetam die 25 Augusti 1989 supervolavit. Anno 2003, propositum fuit, NASAe Studia Missionum Visionis ut missio Neptunii Orbitri cum Speculatoriis impleretur, quae Cassinio-Hugeniae plani scientiam sine potentia aut propulsione electricis in fissione fultis facit. Opus iuxta Laboratorium Propulsionis Iactoriae et Californianum Institutum Technologiae factum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Inventio[recensere | fontem recensere]

Galilaei Galilaei astronomicae picturae eum primum Neptunum die 28 Decembris 1612, et denuo 27 Ianuarii 1613 observavisse ostendunt. Ambobus temporibus, Galilaeus Neptunum cum stella fixa, eo apparente in coniunctione cum Iove in nocturno, confudit. Quia is haec putabat, ei inventio tribui nequit. Tempore suae observationis primae, anno 1612, in caelo stabat quia retrogrado isto eodem die factus erat; quandoquidem annuum retrogradum cyclum inchoabat, Neptuni motio sic lentior erat ut cum Galilaei parvo telescopio detegeretur.

Anno 1821, Alexis Buvardus astronomicos Urani orbitae indices edidit. Subsecutae observationes deversiones de indicibus, Buvardum aliquod pertubans corpus hypothetizare? facientes, revelaverunt.? Anno 1843, Ioannes Couchus Adamus octavi planetae Uranum motionem efficere potentis orbitam calculavit. Suos calculos viro clarissimo Georgio Airyo, Astronomo Regio, qui ex Adamo clarificationem? quaesivit. Adamus responsionem adumbrare coepit sed nunquam eam misit.

Urbanus Verrier, mathematicus Neptunum inveniens.

Anno 1846, Urbanus Verrier, solutus ab Adamo, proprios calculos produxit sed difficultates in suorum civium "enthusiamum" hortandum etiam expertus est; eodem autem anno, Ioannes Herschelus mathematicae appropinquationi favit, et Iacobum Challem ut planetam quaereret suasit.

Post multam procrastinationem, Challis invitus inquisitionem mense Iulio 1846 inchoavit. Nihilominus, interea, Urbanus Verrier Iohannem Gottfriedum Galleo ut planetam quaereret convicerat. Quamquam adhuc in Observatorio Berolinense studens, Henricus Arrestus nuper delineatam caeli graphicen, in loci ab Verrieri praedicti regione, comparari cum praesenti caelo posse suggessit ut planetae propria translocatio, aliena a stella fixa, perquireretur. Neptunus illa eadem nocte, 23 Septembris 1846 inventus est, in 1 ubi Verrier eum esse praedixerat, et circa 10° de Adami praedictione. Challis deinde se bis planetam Augusto observavisse concepit, eum indentificare nequiens propter casualem labori appropinquationem.

In inventionis expergefactione, quoddam certamen reipublicae causa inter Gallos et Britannos de homine qui primatum haberet et decus inventionis mereret. Tandem internationalis consensus ambos, Verrier Adamumque, coniuncte decus merere factus est. Nihilominus, quaestio nunc ab historicis iterum aestimatur, anno 1998 denuo inventis Neptuniis chartis (historicis documentis de Regio Observatorio Greenwichiano), quae apparenter iniurie ab astronomo Olino Eggeno per circiter tria decennia sibi sumptae erant et solum iterum inventae sunt (in eius possessione) statim post eius mortem. Documentis recensis, aliqui historici Adamum aequale decus quam Verrierum non merere nunc sugerunt.

Nominatio[recensere | fontem recensere]

Mox post eum inventum, Neptunus simpliciter "Uranum ulterior planeta" aut "Verrieri planeta" relatus est. Prima nomini suggestio de Galilaeo venit. "Iani" nomen proposuit. In Anglia, Challis nomen "Oceani attulit. In Gallia, Arago novum planetam "Verrierum" nominari suggessit, quod magna obstantia extra Galliam acceptum est. Gallica calendaria statim denuo nomen Herscheli Urano et Verrieri novo planetae introduxere.

Interea, separatis et indepenpentibus occasionibus, Adamus nomen Georgii pro Urano mutare suggessit, dum Verrier (per Directorium Longitudinis) Neptunum suggessit novo planetae. Feredicus Georgius Guillermus Struvensis (1793–1864), aut forsit suus filius Ottus Guillermus Struvensis (1819–1905) pro isto nomine 29 Decembris 1846 dixit Academiae Scientarum Hagiopetropolitanae.? Propediem Neptunus internationaliter accepta nomenclatura fit. In mythologia Romana, Neptunus fuit deus maris, cum Graeco Posidone identificante. Mythologico nomini postulatio necessaria ut aliorum planetarum nomenclatura maneret videtur, quorum omnes, excepto Urano, antiquitus nominati sunt.

Planetarium nomen stella regalis maris in Sinica, Coreana, in Iaponica et Vietnamica linguis verbatim vertitur (in Sinicis characteribus, in Coreanis).

In India, datur nomen planetae Varuna (Devanāgarī: वरुण, Varuṇa), deus marinus in Vedica et mythologia Indica, Graecoromana in mythologia Posidonem vel Neptunum aequivalens.

Status[recensere | fontem recensere]

Neptunus post inventionem ad annum 1930 fuit planeta remotissimus. Plutone anno 1930 invento, Neptunus factum est planeta paenultimus, tempore a 1979 ad 1999 excepto, cum Pluto intra orbitum Neptuni motus est.[1] Inventio autem Cinguli Kuiper anno 1992 disputationem generavit num Pluto debeat haberi planeta vel pars maioris cinguli structurae.[2][3] Anno 2006, International Astronomical Union, verbum planetae primum definiens et Plutonem planeta nanus classificans, fecit Neptunum iterum ultimum Systematis Solaris planeta.[4]

Structura[recensere | fontem recensere]

Massa et compositio[recensere | fontem recensere]

Magnitudinis comparatio inter Neptunum et Tellurem

Cum 10.243×1025 kg Neptunus intermedium corpus inter Tellurem et maximos gigantes gasiosos: 17 Telluricas massas habet sed 1/18 massae Iovianae. Hic et Uranus crebro gigantis gasiosi subclassis putantur, quorum terminus "gigas gelidus" est, datis parva magnitudine et praecipuis compositionis dissimilitudinibus Iovi et Saturno.[5] In extrasolarium planetarum quaesitione, Neptuno velut metonymo utuntur: inventa corpora similis massae "Neptuni" crebro refertur,[6] sicut astronomi varios extrasolares "Ioves" referunt.

Neptunia atmosphaera praesertim hydrogenio, cum minore helii proportione, componitur; vestigialis quantitas methani etiam adest. Prominentis absorptionis taeniae methani in longitudines undae super 600 nm in rubra et infrarubra spectri portione eveniunt. Rubrae lucis absorptio atmosphaerico methano Neptuno caeluream varietatem dat.

Longissimus a Sole orbitans, Neptunus multum paucum calorem cum supremas atmosphaerae regiones cum -218 °C (55 K) accipit. Altius in gasiosis laminis, nihilominus, temperatura constanter auget. Velut cum Urano, caloris huius fons nescitur, sed discrepantia maior est: Neptunus remotissimus a Sole planeta est, non obstante, interna energia sua satis est ut rapidissimos ventos in Systemate Solare visos conducat. Aliquae explicationes quae possunt suggestae sunt, radiogenicum calorem e planetario nucleo, continuam radiationem relicti caloris illapsa materia geniti in spatium per planetarium ortum et gravitatoriarum undarum fractionem super troposphaeram includentes.

Interna Neptuni structura.

Interna structura structurae Urani similis est. Probabiliter nucleus planetarius est, qui circiter quindeciens Telluricas massas esse creditur, e fuso saxo et metallo saxi, aquae, ammoniaci et methani permixtione circumdatis consistens. Intensae pressiones gelidum huius circumdantis permixtionis elementum velut solida servat, adhuc cum magnis temperaturis prope nucleum. Atmosphaera, forsitan 10% aut 20% viae in centrum lata, praesertim hydrogenium et helium in magnis altitudinibus (80% et 19% respective?). Augentes methani, aquae et ammoniaci concentrationes[7] in inferioribus atmosphaerae regionibus inveniuntur. Gradualiter obscurior et formosior hic locus cum percalidis liquidis intestinis miscetur. Neptunio in media pressio miliones vicium maior quam Tellurica in superficie. Rotationalis velocitatis cum oblatitatis gradu comparatio eum massam minus concentratam in medium quam Uranum habere indicat.

Tempestas et campus magneticus[recensere | fontem recensere]

Macula Obscura Magna (supra), Scuterum[8] (media alba nubes), et Oculus Venefici/Macula Obscura 2 (infra).

Inter Neptunum et Uranum dissimilitudo typicum meteorologicae activitatis? planum est. Voyager navicula siderale per Uranum anno 1986 volante, iste planeta visualiter sat suavis, dum Neptunus notabilia meteorologica res per Voyager pervolatum anno 1989 exhibet. Neptunia atmosphaera maximas venti velocitates in Systemate Solare habet, quae intestini caloris fluxu impulsae putantur, et tempestas extreme dynamicis procellosis systematibus, cum ventis circa 2100 km/h velocibus, fere supersonicas velocitates attingentibus, pingitur. Adhuc typiciores venti in consociata aequatoriale regione velocitates circa 1200 km/h (750 mph) possidere possunt.

Macula Obscura Magna, visa de Voyager.

Anno 1989, Macula Obscura Magna, cyclonicum procellosum systema cum magnitudine Eurasiae, NASAe Voyager II navicula siderale inventa est. Procella Ioviana Macula Rubra Magna videtur. Nihilominus, secundo die Novembris anni 1994, Telescopium Siderale Hubbleanum Maculam Obscuram Magnam in planeta non vidit. Attamen, nova procella Maculae Obscurae Magnae similis in planetario Septemtrionale haemisphaerio inventa est. Maculae Obscurae Magnae abitae causa ignoscitur. Possibilis theoria ut de planetario nucleo caloris transferentia atmospharicum aequilibrium interruperit et exsistentia circulationis exemplaria. Scuterum alia procella, albus nubilaris circulus Meridionalior quam Macula Obscura Magna est. Cuius cognomen ei datum est cum primum detegeretur in mensibus ad Voyager obviam anno 1989 ducentibus: rapidior quam Macula Obscura Magna se movet. Subsecutae imagines nubes adhuc rapidiores quam Scuterum se moventes monstravit. Oculus Venefici/ Macula Obscura 2 Meridionalis cyclonica procella est, secunda intensivissima procella per occursum anni 1989. Initio tota obscura erat, sed cum Voyager planetam appropinquaret, fulgidum medium increbruit et videtur in fere omnibus maximae resolutionis imaginibus.

Una inter gigantes gasiosos altarum nubium umbras in inferius opacum nubilare tegmen iacientium praesentia est. Quamquam Neptunia atmosphaera valde dynamicior? Uranus est, ambo planetae ex eisdem gasiis et glaciebus fiunt. Uranus Neptunusque stricte gigantes gasiosi Iovis Saturnique similes non sunt, sed potius gigantes gelidi sunt, se maiorem solidum nucleum etiam e glaciebus factum habere significantes. Neptunus valde frigidus est, cuius temperaturae tam parvae quam -224 °C (-372 °F sive 49 K) in supremis nubibus anno 1989 fuerunt.

Neptunus etiam Uranus in magnetosphaera videtur, cum campo magnetico valide 47º prono comparato cum axe rotationale et compensatione saltem 0,55 radiorum (circiter 13 500 chilometrorum) de planetario physico centro. Comparatis duorum planetarum campis magneticis, scientistae extremam orientationem in planetariis intestinis fluxus propriam posse et non Urani lateralis orientationis resultationem? putant.

Anuli planetarii[recensere | fontem recensere]

Neptuni anuli, Voyager capti

Caerulescentes colorati anuli circa caelureum planetam detecti sunt, sed valde minus substantiales Saturnianis sunt. Ubi anuli grege ab Eduardo Guinano ducto inventi sunt, ei incompleti posse putati sunt; quod, attamen, Voyager 2 reprobatum est.

Hi anuli planetarii peculiarem arbustosam structuram habent, cuius causa in praesenti intellegitur sed quae gravitationali interactioni cum lunulis in orbita circa eos deberi potest.

Evidentia ut anuli incompleti essent primum in medio decennio 199 orta est, ubi stellaris occultatio inventus est ut occasionaliter monstraret additum fulgorem maxime antequam et postquam planeta stellam occultaret. Voyager 2 imagines anni 1989 quaetionem solvit, ubi anulare systema varios graciles anulos continens inventum est. Extremus anulus, Adamus (Anglice Adams), tres prominentes arcus, hodie nominatos Libertatem, Aequitatem, Fraternitatem (Francogallice Liberté, Egalité, Fraternité), continet. Arcuum exsistentia multo difficilis intellegendo est quia motionis leges ut arcus in uniformem anulum in brevis temporis scalis propagarent praediceret. Gravitationales effectus Galateae, maxime sub anulo satelles, nunc arcus contingere creduntur.

Varii alii anuli Voyager 2 photomachinis detecti sunt. Praeter strictum Anulum Adamus cum 63 000 km e Neptuni medio, Anulus Verrier (Anglice Leverrier) cum 53 000 km et latissimus, gracillimusque Anulus Galleus (Anglice Galle) cum 42 000 km sunt. Delicatum externum spatium in Anulum Verrierum nominatum est Lassellus (Anglice Lassell); externo in margine Anulo Aragoni (Anglice Arago), cum 57 000 km, finitimum est.

Novae Telluricae baseos observationes anni 2005 nuntiatae Neptunios anulos valde instabiliores quam antea putatum monstrare videntur. Ante omnia. Libertas tam cito quam in saeculo uno abiturus videtur. Novae observationes nostram Neptuniorum anulorum intellectionem iacere in considerabilem confusionem videtur.

Observatio[recensere | fontem recensere]

Neptunus oculo nudo nunquam visibilis est, cum inter magnitudines +7.7 et +8.0 nitore, qui Iovianis Galilaeis lunis, planeta nano Ceres et asteroidibus 4 Vesta, 2 Pallade, 7 Iride, 3 Iunone et 6 Heba superari potest. Telescopium aut potens binoculus Neptunum parvum caelureum discum cum Uranii simile aspectu solvent; caelureus color de methano in eius atmosphaera venit. Eius apparenter parva amplitudo visualem eius studium duellum fecit; pleraque telescopica data finitiora erat donec Telescopium Siderale Hubbleanum et magna terrestris baseos telescopia cum optica adaptativa adveniunt.

Cum periodo orbitale (sid erea periodo) 164,88 Iulianorum annorum, Neptunus praesto redibit (semel ex eius inventione), ad eundem locum in caelo ubi inventus est anno 1846. Quod tribus dissimilibus vicibus accidet, una cum quarta in qua valde prope istum locum redibit. Die 11 Aprilis 2009 in prograda motione erit; die 17 Iulii 2009 in retrograda motione erit; et 7 Februarii 2010 in prograda motione. Etiam proximus anni 1846 inventionis loco, Octobre exeunte et Novembre medio ineunte anni 2010, redibit, ubi Neptunus de retrograda ad diractam motionem in exacto Neptuni inventi gradu mutabit et tunc stationarius per eclipticam in 2 arcominutis in isto loco fuit (proximus 7º Novembris anni 2010). Ultima occasio fuit circiter proximis 165 annis in qua Neptunus in eodem inventionis loco erit.

Quod conceptu retrogradationis explicatur. Velut omnes planetae et asteroides in Systemate Solare ultra Tellurem, Neptunus retrogadationem aliquibus in locis per synodicam periodum fert. Praeter retrogradationis initium, alii eventus in synodica periodo oppositionem astronomicam, in progradam motionem reditum et cum Sole coniunctionem includunt.

Neptunus, in sua orbita circa Solem, in primum inventionis locum redivit Augusto anni 2011.

Exploratio[recensere | fontem recensere]

Imago Tritonis a Voyager 2 facta.

Proxima Voyager 2 (Anglice Voyager 2) appropinquatio Neptuno 25 Augusti anni 1989 evenit. Cum ultimus maximus planeta quam navicula sideralis visitare posset esset, decretum est fieri satelliti Tritoni propinquus supervolatus, neglectis traiectoriae consequentiis, similis eius qui Voyager 1 (Anglice Voyager 1) occursui cum Saturno et eius satellite Titane factus est. Imagines ad Tellus a Voyager 2 redditae factae sunt origo Neptune All Night, totius noctis programmatis televisifici PBS anno 1989 divulgati.[9]

Speculatorium siderale etiam Maculam Obscuram Magnam invenit, postea abitam secundum Telescopii Sideralis Hubbleani observationes. Principio ipsa magna nubes esse putata, foramen in visibile nubilare tegmine esse deinde postulata est.

Neptunus vehementissimos ventos inter omnes Systematis Solaris gigantes gasiosos habet. In Systematis Solaris externis regionis, ubi Sol circa miliens debilior quam in Tellure fulget (adhuc valde fulgens cum magnitudine -21), quattuor gigantium ultimus omnes scientistarum exspectationes ad duellum provocavit.

Quisquis remotissimum e Sole minimam energiam ad ventos circumducendos capere exspectare posset. Venti in Iove iam centa chilometrorum pro hora attingunt. Potius quam ventos lentiores videant, scientistae rapidiores ventos (circa 1600 km/h) remotiore in Neptuno invenerunt.

Suggesta apparenti anomaliae causa ut, si energia producatur, turbulentia creetur ventos lentiores faciens (velut Iovianos). In Neptuno, attamen, sic pauca solaris energia est ut, ventis ortis, valde paulum renisus reperant, et summe magnas velocitates servare possint. Verumtamen, Neptunus magis energiam quam e Sole accipit radiat, et intestinus energiae fons his ventis indeterminatus manet.

Satellites[recensere | fontem recensere]

Neptunus (supra) et Triton (infra).

Satellites:

Neptuno sunt tredecim noti satellites. Facile maximus, et unus sic massivior ut sphaeroidalis sit Triton est, a Guillermo Lassello inventus maxime septendecim dies post Neptunum inventum. Omnibus aliis magnis planetariis satellitibus dispar, Triton retrogradam orbitam habet, quod eum captum esse et probabiliter semel Baltei Kuiperi obiectum fuisse indicat. Sic propior Neptuno est ut in orbita synchrona claudatur, et lente internum gyrum trahit et ad postremum destruetur ubi limitem Rocheanum assequatur. Triton frigidissimum obiectum est quod in Systemate Solare mensi sunt cum temperaturis -235 °C (38 K, -392 °F).

Triton, comparatus cum Tellurica Luna
Nomen
Diametros
(km)
Massa
(kg)
Orbitalis radius (km) Orbitalis periodus (dies)
Triton 2700
(80% Lunae)
2.15×1022
(30% Lunae)
354,800
(90% Lunae)
-5.877
(20% Lunae)
Neptuni satelles Proteus.

Neptuni secundus notus satelles (secundum distantiae ordinem), irregularis satelles Nereis, eccentrissimarum orbitarum unam cuiusvis satellitis in Systemate Solare.

Ab Iulio ad Septembrem anni 1989, Voyager 2 sex novos Neptunios satellites invenit. Quorum, irregulariter formatus Proteus notabilis est quia tantae densitatis corpus in sphaericam formam propria gravitate non impulsus sit. Quamquam secundus massivissimus Neptunius satelles, solum quadrans unius pro cento Tritoniae massae est. Neptunii interni quattuor satellites, Naias, Thalassa, Despina et Galatea, sic propiores orbitant ut in Neptuniis anulis sint. Proximus remotissimus, Larissa principio inventus est anno 1981 cum stellam occultavisset. Quod anularibus arcibus attributum erat, sed cum Voyager 2 anno 1981 observaret, satellite causatum esse inventum est. Quinque irregulares satellites inventi inter annos 2002 et 2003 anno 2004 nuntiati sunt. Quia Neptunus Romanus deus marinus, planetarii satellites nominati sunt ex minoribus deis marinis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tony Long, "Neptune Moves Outside Pluto's Wacky Orbit," wired.com (2008) Jan. 21, 1979: Neptune Moves Outside Pluto's Wacky Orbit apud www.wired.com, inventum 13 Martii 2008.
  2. Paul R. Weissman, "The Kuiper Belt," Annual Review of Astronomy and Astrophysics, [1], inventum 4 Octobris 2006.
  3. The Status of Pluto: A clarification, International Astronomical Union (1999), [2], inventum 25 Maii 2006.
  4. versio interretialis (pdf) apud www.iau.org IAU 2006 General Assembly: Resolutiones 5 et 6, 24 Augusti 2006.
  5. Vide, exempli gratia, Alan P. Boss, "Formation of gas and ice giant planets," Earth and Planetary Science Letters, 2002, 202(3–4):513–523.
  6. C. Lovis, M. Mayor, Y. Alibert Y., et W. Benz, ESO - 2006 apud www.eso.org Trio of Neptunes and their Belt, European Southern Observatory, 18 Maii 2006, inventum 25 Februarii 2008.
  7. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [3] Libri Googles (Latine)
  8. Anglice Scooter.
  9. Cynthia Phillips Fascination with Distant Worlds, SETI Institute, 5 Augusti 2003, inventum 3 Octobris 2007.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.

Mille Paginae.png