Galilaeus Galilaei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Galilaeus Galilaei
Galileo Galilei
Galilaeus Galilaei
Natus 15 Februarii 1564
Pisae in Italia
Obiit 8 Ianuarii 1642
Arcetri in Italia

Galilaeus Galilaei[1] (Italice: Galileo Galilei; Pisis natus 15 Februarii 1564; mortuus in Arcetri, suburbio Florentiae 8 Ianuarii 1642) fuit physicus, mathematicus, astronomus, philosophus, Italicus, qui partes maiores agebat in Revolutione Scientifica. Appellatus est Galilaeus "pater hodiernae astronomiae observationalis,"[2] "pater hodiernae physicae,"[3] "pater scientiae,"[3] et "pater hodiernae scientiae."[4] Stephanus Hawking ait: "Galileo, perhaps more than any other single person, was responsible for the birth of modern science."[5]

Multa notae dignissima egit, e.g. telescopium melius reddidit, multa de re astronomica invenit, primum legem motus exposuit, Copernici philosophiam bene defendit. Quasi pater esse dicitur et astronomiae et physicae et ipsius scientiae. Ea quae fecit experimenta habentur cum Francisci Baconi scriptis esse fundamenta modernae "methodi scientificae" quae dicitur. Opera Galilaei, Kepleri aequalis, putantur esse schisma magnum ab opere Aristotelis. Praeterea, luctatio inter Galilaeum et Ecclesiam Catholicam adhuc exemplum habetur certaminis inter auctoritates et libertatem cogitandi, praesertim quod ad scientiam theoriae heliocentiricae attinet.

Clarissimum Galilaei opus videtur Sidereus Nuncius esse, in quo etiam de planetarum motu apud Iovem errantium scripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1593 Galilaeus primam thermometri (thermoscopii) speciem commentus est. Galilaeus fuit praeceptor Cosimi II Medicis, Magni Ducis Tusciae, inter annos 1605 et 1608. Die 28 Decembris 1612 primo Neptunum planetam observavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam his nominibus nuncupatus est: Galileus Galilei, Galileus Galileus, Galileus Galileius, etc.
  2. Charles Singer (1941), A Short History of Science to the Nineteenth Century, Clarendon Press, p. 217.
  3. 3.0 3.1 Weidhorn, Manfred (2005). The Person of the Millennium: The Unique Impact of Galileo on World History. iUniverse. pp. 155. ISBN 0-595-36877-8 
  4. Finocchiaro (2007).
  5. Stephen Hawking, "Galileo and the Birth of Modern Science," American Heritage's Invention & Technology, Sring 2009, 24(1):36.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png