Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pluto (planetula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Pluto

Pluto
Pluto (imagines a Speculatro spatiali Novis Horizontibus captae die 13 Iulii 2015
Inventio
Inventus a Clyde Tombaugh
Inventus anno 1930
Proprietates orbitales
Axis semimaior 30 ua
Radius 4.500.000.000 km
Perihelium 4.436.824.613 km
Aphelium 7.375.927.931 km
Eccentricitas 0,248 807 66
Periodus orbitalis 238 a
Inclinatio orbitalis 52°
Satellites 4
Satellitum nomina Charon; Nix; Hydra; Cerberus; Styx
Proprietates physicae
Diametrum 2.320 km
Area 2.800? km2
Massa 1,25×1022 kg
Densitas 1,750 g/cm3
Gravitas 0,58 m/s2
Velocitas fugiendi km/s
Periodus rotationis 6 d
Inclinatio axialis 115,60°
Albedo 0,30
Temperatura
min med max
- K 34 K - K
Proprietates atmosphericae
Pressio atmosphaerica kPa
Carbonium  %
Nitrogenium  %

(134340) Pluto (-onis, m.) usque ad mensem Augustum anni 2006 nona nostri ordinis solaris planeta appellabatur, sed nunc, statu planetae omisso, maius obiectum zonae Kuiperi et idem planetula appellatur. Repertus a Clyde Tombaugh anno 1930 nomen dei Romani habet.

Cum iam alia corpora caelestia similis magnitudinis novimus, quae ultra Neptunum circa Solem moventur, Instituto Astronomiae Internationali (IAU) placuit novam categoriam horum corporum instituere et huiusmodi corpora planetulas vocare.

Plutoni est orbita eccentrica, quae magis inclinata ad lineam eclipticam quam eae planetarum est. Pars suae orbitae propior Soli est Neptuni orbita.

Multis satellitibus vel lunis in systemate solari nostro minor, tamen inter planetulas hodie notos secundum magnitudine locum tenet.

Pluto (imagines a Speculatro spatiali Novis Horizontibus captae mense Iulio 2015

Speculatrum spatiale Novi Horizontes (Anglice New Horizons) gravitationale auxilio fruitum est Iovem pridie Kalendas Martias anni 2007 supervolans ut necessaria velocitas ad remotissimum Plutonem mense Iulio 2015 attingendum obtineatur. Plutonis imagines huius paginae a Novis Horizontibus a die 28 Maii usque ad diem 3 Iunii 2015 captae sunt.

Topographica[recensere | fontem recensere]

Regio colore candida, oculis observatorum prominens, formá bilobata, die 15 Iulii 2015 ad honorem primi repertoris Tombaugh regio appellata est.

Satellites[recensere | fontem recensere]

  • Charon, reperta anno 1978, diametrum ca. 1200 chiliometrorum
  • Nix (P2), reperta anno 2005 per spatii telescopium Hubble, diametrum inter 44 et 130 chiliometra
  • Hydra (P1), reperta anno 2005 per spatii telescopium Hubble, diametrum inter 44 et 130 chiliometra
  • Cerberus, reperta anno 2011 per spatii telescopium Hubble, diametrum inter 14 et 40 chiliometra
  • Styx, reperta anno 2012 per spatii telescopium Hubble, diametrum inter 10 et 25 chiliometra

Index cogniti obiectorum systematis plutonici[recensere | fontem recensere]

Hic index cogniti obiectorum systematis plutonici:

Nomen Diametri (km) Massa
(1021 kg)
Axis semimaior
(km)
Periodus orbitalis
(d)
Eccentricitas Inclinatio orbitalis Inventus anno
Pluto 2 306 ± 20 13,05 ± 0,07 2 390 6,387230 0 1930
Charon 1 205 ± 2 1,52 ± 0,06 17 181 ± 4 (*) 6,387230 0 0,00° ± 0,014° 1978
Nix 44 - 130 < 0,005 48 675 ± 120 24,856 ± 0,001 0,002 0,04° ± 0,22° 2005
Cerberus 14 - 40 52 000 ± 2 000 32,1 ± 0,3 ~0 ~0° 2011
Styx 10 - 25 2 016 155 ± 27 ~0 ~0 0,8 ± 0,16° 2012
Hydra 44 - 130 < 0,005 64 780 ± 90 38,206 ± 0,001 0,005 0,22° ± 0,12° 2005

(*) Medium spatium inter Plutonem et Charontem 19571 ± 4 km est.

Fontes: New Constraints on Additional Satellites of the Pluto System[1] et Orbits and photometry of Pluto's satellites: Charon, S/2005 P1 and S/2005 P2.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A. J. Steffl, M. J. Mutchler, H. A. Weaver, S. A. Stern, D. D. Durda, D. Terrell, W. J. Merline, L. A. Young, E. F. Young, M. W. Buie, et J. R. Spencer, New Constraints on Additional Satellites of the Pluto System, Astronomical Journal (2005) [1].
  2. M. W. Buie, W. M. Grundy, E. F. Young, L. A. Young, et S. A. Stern, Orbits and photometry of Pluto's satellites: Charon, S/2005 P1 and S/2005 P2 (2005) [2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.