Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Catalana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Catalana (Català, Valencià)
IPA: [ kə.tə'ɫa / ka.ta'ɫa /va.ɫen.si'a ]
Taxinomia:
lingua Indoeuropaea e subfamilia Romanica
Locutores: 9 200 000
Sigla: 1 ca, 2 cat, 3 cat
Status publicus
Officialis Hispania, Andorra
Privata Gallia, Sardinia
Litterae:
Scriptura: Scriptura Latina
Procuratio: Institut d'Estudis Catalans et

Acadèmia Valenciana de la Llengua

Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Situs locutorum linguae Catalanae

Situs locutorum linguae Catalanae

Homo Catalane (dialecto Maioricana) loquens.
Arturus Mas, quondam praeses Catalauniae, de essentia privata, essentia publica et lingua verba facit.

Lingua Catalana[1] vel Catalanica[2] (ipsa lingua català) est lingua Indoeuropaea Romanica, orta Medio Aevo ab Latina vulgari Romanorum, qui in parte orientali Pyrenaeorum montium consederant. Catalane loquuntur 9 200 000 hominum, quorum fere dimidio est patria lingua, in Catalaunia, in Insulis Baliaribus, in Andorra, in Finibus Aragoniae, in Rossilione, inque Sarda urbe Algario, et in Communitate Valentina inque Murciano pago Carche.[3] Quod in Valentia Murcianoque lingua Valentina (valencià) appellatur normaque alia regitur quam in ceteris terris, Catalana lingua pluricentrica habetur. Catalane quoque loquuntur populi parvi totam per orbem in quibus clarissimi sunt 200 000 loquentes in Argentina).[4] Regio propria linguae Catalanae comprehendit 68 730 km² et 13 529 127 hominum (2009),[5] in 1687 municipiis.

In aliis regionibus alius gradus iuris atque usus est Catalanae, cum nihil iuris habeat in Francia, sola ius habeat in Andorra, iusque communicetur in tribus communitatibus autonomis hispanicus et partim in Algario, urbe Italiae. Secundum Institutum Statisticae Catalauniae anno 2008, Catalana erat secunda lingua in usu in Catalaunia, superata ab lingua Hispanica statu et linguae usitatae[6] et linguae patriae[6] et linguae agnitae, quamquam Catalana magis utebantur quinque ex septem regionibus vulgaribus et 80 centesimae cunctorum incolarum Catalane loqui sciebant.[6]

Usum Catalanae in Catalaunia, ubi est lingua princeps in iuvenibus docendis, in re publica gerenda, et in nuntiis publicis, diligenter explorat Generalitas Catalauniae usus augendi causa, nec nihil impendit linguae consulendo et in Catalaunia et alibi.[7]

Litterae Catalanae floruerunt in Hispania exeunte saeculo 19 et ineunte 20[8][9]

Loci[recensere | fontem recensere]

Lingua Hispanica in Catalonia, (Francia, Hispania); Valentia, Balearibus Insulis et Aragonia (Hispania), Andorra et Sardinia (Italia) primaria.

Status Linguae in Hispania[recensere | fontem recensere]

Lingua Catalana, nativa Cataloniae lingua considerata, trium officialium linguarum una est secundum Catalano Statuto Autonomiae instituta. Aliae sunt lingua Hispanica quae officialis passim in Hispania est, et lingua Aranica (qua Valles Aranica loquitur).

In Insulis Balearibus lingua Catalana quoque nativa lingua considerata secundum Balearico Statuto Autonomiae. Illic duae linguae officiales sunt: Catalana et Hispanica.

Apud Valentiam, haec lingua valentiana vocatur.

Catalana et Balearica gubernationes linguam Catalanam promovent. Sic, dum fere tota civitatis educatio in Catalana et aliquod in Hispanice datur, gubernationis grapheocratia tota in Catalana est. Negotia ostendere saltem in Catalana totam nuntiationem (e.g. escarum indices, folia muralia) coguntur sub legalium multarum poena, si officio non funguntur. Catalana et Balearica gubernationes hoc consilium manent ut lingua Catalana protegatur promoveatur, repressioni prohibitionique annorum Francisci Franco responsum.

Catalana a plerisque linguistis Iberoromanica? lingua (velut Hispanica, Lusitana, Gallaecica, Aragonica...) putatur, sed aliquas proprietates Galloromanicarum linguarum velut lingua Occitana et minore in gradu lingua Francogallica habet.

Socialis usus[recensere | fontem recensere]

Secundum studium anno 2003 Generalitate Cataloniae effectum, 50.1% incolarum quotidianis in circumstantiis Catalana utuntur.

Significative, circa 55% respondentium Hispanica utuntur cum cum parentibus loquuntur (contra 42% qui Catalanam legunt). Quae ad massivam de Meridionali Hispania immigrationem per secundam XX saeculi partem tribuntur, ergo aliqui Catalanorum unum aut ambos parentes extra Cataloniam natos habent. Nihilominus, maxima pars (52.6%) Catalana cum suis pueris utuntur (42.3% Hispanica). Quod tribui potest ad aliquos hispanophonos cives de lingua materna ad Catalanam domi transeuntes.

Extra familiam, 48.6% incolarum se cum peregrinis exclusive aut praeferenter Catalanice loqui indicant, dum Hispanica utentium proportio 41.7%. 8.6% aequaliter ambis uti proclamant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "... Basileae quartum congressum linguae Catalanae ... habetis ...": (p. 484 apud Google Books)
  2. " ... Catalanice ... catalanitatem ... linguae Catalanicae" hic legis
  3. "La AVL destaca que el valenciano sigue vivo en la comarca murciana de El Carche". 23 Julii 2013 
  4. Joshua Project. "Catalonian :: Joshua Project". Joshua Project 
  5. El català, llengua d'Europa. 2009 
  6. 6.0 6.1 6.2 "Usos lingüístics. Llengua inicial, d'identificació i habitual Metodologia". Idescat 
  7. "Formula:Citation error" 
  8. Wheeler 2010, pp. 190–191.
  9. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.