Latinitas nondum censa

Monarchia Hispanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Monarchia Hispanica
Res apud Vicidata repertae:

Monarchia Hispanica fuit regnum Europaeum creatum ex Castella, Aragonia, et Burgundia sub domu Habsburgensi. Fuit inter annos 1476 et 1714, cum Philippus V domus Borbonii fora Aragoniae delevit et regnum Hispaniae creavit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Regnum surrexit cum Reges Catholici Isabella I Castellae et Ferdinandus II Aragoniae matrimonio iuncti sunt anno 1476. Ita regnum a coniunctione personae regis constituta accurate appellata est Monarchia Hispanica. Tunc anno 1512 Regnum Navarrae captum est pro regno Castellae. Tandem pars magna Ibericae Peninsulae fuit in regno recto a regibus Habsburgis.

Tunc, Carolus I regem Castellae est coronatus anno 1516 ita Monarchia Hispanica terras Burgundiae: Flandriam, Bataviam et Liberum Comitatum accepit. Carolus I fuit tandem electus anno 1519 Imperator Romanus Sacer. Carolus cepit ducatum Mediolani pro Burgundia. Filius Philippus II regnum Portugalliae accepit anno 1580.

In hoc aevo, Conquisitatores Hispani novas terras Americae et Asiae exploraverunt et ceperunt pro Imperio Hispanico.

De regnis[recensere | fontem recensere]

Regna omnia monarchiae (Lusitania, Castella, Aragonia, Flandria, Duae Siciliae, etc) sui iuris erant, sed a rege singulo commune recta sunt. Ergo, Philippus II Castellae Aragoniaeque erat Philippus I Lusitaniae et quintus eius nominis Burgundiae. Castella, Aragonia, Navarra et Lusitania concilia (vulgo Cortes) et leges habebant quae potestatem regiam minuebant.

De titulis regiis[recensere | fontem recensere]

Reges vocati erant Hispaniarum (et Indiarum) rex et hos titulos ferebant ab 1556:

Por la gracia de Dios, Rey de Castilla, de León, de Aragón, de las dos Sicilias, de Jerusalén, de Navarra, de Granada, de Toledo, de Valencia, de Galicia, de Mallorca, de Menorca, de Sevilla, de Cerdeña, de Córdoba, de Córcega, de Murcia, de Jaén, del Algarve, de Algeciras, de Gibraltar, de las Islas Canarias, de las Indias Orientales y Occidentales, de las Islas y Terrafirme del Continente Oceánico, Archiduque de Austria, Duque de Borgoña, de Brabante, de Atenas y Neopatria y de Milán, Conde de Absburg, de Flandes, del Tirol y de Barcelona, Señor de Vizcaya y de Molina, etc.
Dei Gratia, rex Castellae, Legionis, Aragoniae, utriusque Siciliarum, Hierosolymarum, Navarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Gallaeciae, Maioricae, Minoricae, Hispalis, Sardiniae, Cordubae, Murciae, Iahennae, Algarbae, Algexirae et Gibraltaris, Canariarum Insularum, Indiarum Orientalum et Occidentalium, Isularum et terrarum firmium Oceani, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Athenarum et Neopatriae, Mediolani, Comes Habsburgi, Flandriae, Tyroliae, Barchinoniae, Dominus Biscaiae et Molinae.

Nexus interni