Ethnologue

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ethnologue: Languages of the World est liber formâ interretiali editus qui (in editione vicesima anni 2017) indicia continet de 7099 linguis vivis et aliis linguis exstinctis. Inter indicia data sunt numerus locutorum, loci, dialecti, taxinomia, et praesentia Bibliorum in hanc linguam conversorum. Liber a SIL International, societate linguistica Christiana, creatus est, imprimis ad conversionem Bibliorum in omnes linguas fovendam.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!