Lingua Asturiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Lingua Asturiana
asturianu, bable
IPA: [ - ]
Taxinomia:
Locutores: 1 000 000
Sigla: 1 -, 2 ast, 3 ast
Status publicus
Officialis -
Privata Hispania
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Academia de la Llingua Asturiana
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Asturiana est Romanica lingua, quae distinctis linguisticis varietatibus in usu habetur praecipue in Principatu Asturiarum (in Hispania). Secundum existimationes, Asturiana utuntur paulum minus 700 000 hominum; 550 000 in Asturiis, ubi 100 000 loquentium eam primam linguam et 450 000 secundam habebant.

Praesens status[recensere | fontem recensere]

In Asturiis, lingua Asturiana tutela sed sine "copublice"? utitur. Ob historicas demographicasque causas linguistica norma in mediis Asturiarum dialectis fundata facta est, sed denique norma non rigidissima est. Quovis casu, grammatica Asturiani, glossarium linguae Asturianae, normae orthographicae Asturiani.

Phonologia[recensere | fontem recensere]

Transcriptio fit secundum Alphabeti Phonetici Internationalis normas.

Vocales[recensere | fontem recensere]

Asturiani vocalicum systema quinque phonemata discriminat, in tribus modis aperturae (minimae, mediae, maximae) et tribus protractionibus (media, anteriore, posteriore) differentia.

anteriores (palatales) medii posteriores (velares)
vocales occlusas (apertura minima) i - u
vocales mediae (apertura media) e - o
vocales apertae (apertura maxima) - a -

Consonantes[recensere | fontem recensere]

labiales dentales alveolares palatales velares
occlusivae surdae p t - t͡ʃ k
occlusivae sonorae b d - ʝ g
fricativae f θ s ʃ -
nasales m - n ɲ -
laterales - - l ʎ -
vibrantes - - ɾ / r - -

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Inter praecipuas morphosyntacticas peculiaritates discriminare Asturianum normativum ab aliis Romanicis linguis permittentes sunt hae:

  • Terminus -es feminei plurali: les cases, dos moces colombianes.
  • Exsistentia neutrius generis, desinentia -o notati, in adjectivis cum nominibus haud computabilibus conjunctis. Sic, fere omnes adjectiva triplicem terminum habent -u (masculino), -a (femineo) et -o (neutro): un home roxu, una muyer roxa, la xente roxo
  • Usus articuli cum possessivis adjectivis: La to bicicleta.
  • Absentia temporum compositorum cum haber. Nam, praeteritum perfectum simplex pro linguarum Hispanae aut Gallicae praeterito perfecto composito: Llevantéme va diez minutos.
  • Enclisis atonorum pronominum cum verbalibus indicativi et subjunctivi formis: Díxomelo to hermana.
  • Magna praefixorum et suffixorum productivitas. V. gr. de gochu inter alias formas gochín, gochacu, gochón, gochazu, gochetu, gochada, gochepu, gochizu, gochume, gochonzón, pergocho, engochizar... habemus.
  • Crebritas praepositionalium junctionum: Tenemos abondes castañes pa en casa. Marchó de con so pá. Dame un pocu de pan pa col quesu.

Vocabularium[recensere | fontem recensere]

Lingua Asturiana evoluti Latini, in antiquorum Asturum territorio fabulati,? fructus est. Ergo, maxima linguae Asturianae vocum pars, velut aliarum Romanicarum linguarum, a Latina lingua deducta est: ablana, agua, caballu, falar, güeyu, home, llibru, muyer, pesllar, pexe, prau, suañar, etc.

Huic Latinae basi addendae sunt voces quae lexicum dominii Asturici fundum e fabulatis? ante Latinam linguam ventam linguis (substrato) aut post (superstrato) intravere. Substrata superstrataque ponderi versurae aliarum linguarum posteriores addendae sunt.

Substratum[recensere | fontem recensere]

De lingua Asturica valde paucum scitur, quamquam cum duabus Indoeuropaeis linguis, Celta et Lusitana, propinquitatem habuisse probabile est. Cum Praelatini substrata nomine voces e lingua Asturum aut aliis Praeindoeuropaeis linguis in hoc territorio fabulatis venientes:

Abeduriu, boroña, brincar, bruxa, cándanu, cantu, carrascu, comba, cuetu, furacu, güelga, llamuerga, llastra, matu, mirlotu, peñera, riegu, tapín, zucar. . . .

Proprie de Celtico substrato loqui nequimus, quamquam multae harum vocum Celtismi sint, non significat ut omnes sint. Insuper, ipsa lingua Latina voces e Celticis linguis incorporavit quae postea linguae Asturianae tradita sunt (bragues, carru . . .).

Superstratum[recensere | fontem recensere]

Cum superstrati nomine pondus aliis, Latina lingua venta, linguis relictum scitur. In Asturiano speciatim praecipui Germanismi et Arabismi fuerunt.

Germanismi[recensere | fontem recensere]

Germanici populi qui in Paeninsula Hiberica statuere, speciatim Gothi et Suebi, in Asturiano voces velut blancu, esquila, estaca, mofu, serón, espetar, gadañu aut tosquilar reliquere.

Arabismi[recensere | fontem recensere]

Arabismi in Asturianum directe, via contactuum inter dominii Asturici loquentes cum Arabibus aut Arabizatis Meridie paeninsulare gentibus venire potuere. In aliis casibus per Galaicolusum et, assiduoriter, Hispanum venire potuere. Hi aliqui arabismi linguae Asturianae sunt: acebache, alfaya, altafarra, bañal, ferre, galbana, mandil, safase, xabalín, zuna, zucre.

Versurae[recensere | fontem recensere]

Asturianus etiam bonam lexici partem e propinquiis linguis accepit, velut e lingua Hispana, Galla, Occitana, aut Gallaica. Peer? Hispanum, et remotiorum linguarum voces venerunt.

In ponderis ordine, "Hispanismi" in versurarum Asturianae linguae catalogo primum locum occupant, sed et in aliis casibus, ob magnam inter Asturianum et Hispanum propinquitatem, si vox Hispanismus aut Latinae evolutionis communis fructus sit scire nequit. Aliqui hispanismi in Asturiano sunt antoxu, guerrilla, guitarra, siesta, rexa, vainilla, xaréu.

Asturianus Hispano et intermediario ut aliarum linguarum, speciatim ex America voces venirent usus est. V. gr., Hispano tradita, e Nahuatlica lingua voces venere (cacagüesa, chicolate, tomate), e Quechua (cóndor, llama), e Caribbica lingua (caimán, caníbal, piragua), et e Aravauca lingua (iguana, furacán).

Etiam traditae Hispano voces ex Anglica (esprái, fútbol, güisqui, h.oquei,? water-polo), aut ex aliis linguis: bumerán (ex Aboriginibus linguis Australianis, per Anglum), cachalote (e Luso), caolín (e Sinico), kamikaze (e Japonica lingua), kiwi (e Maorica lingua, per Anglum), vampiru (e Serbio), et vodka (e Russo).

Galaici versurae aliquando difficiles indentificando, ob huius linguae cum variantibus Asturici linguistici dominii Occidentalibus propinquitatem sunt. Voces originis Galaicae putari solent aliquae velut cachelos, chombada, et quimada.

Gallicismi (voces e Gallo captae) et Occitanismi citissime apparent, quod contactus cum Ultrapyrenaicis gentibus creber fuisse indicare videtur, non solum per viam Sancti Iacobi, sed etiam via maritima. Multae harum vocum ad maritimum lexicum pertinent. Quamquam fere omnes gallicismi in Asturianum directe venere, alii traditi Hispano sunt.

Inter gallicismos, afferre possumus malvís, arranchar, chalana, xofer, coñá, espáis, foina, galipote, llixeru, malvís, mesón, pote, somier, tolete, vagamar, xalé, xarré.

Ex Occitano, voces velut hostal, parrocha, et tolla veniunt.

Scriptura[recensere | fontem recensere]

A primis textibus, Asturianus Latino alphabeto utitur. Anno 1981, Academia Linguae Asturianae orthographicas normas quibus, cum parcis exceptionibus, fere omnes in Asturiano scriptores utuntur, edidit.

Alphabeticus ordo et phonematum significatio[recensere | fontem recensere]

(Transcriptio secundum Alphabeti Phonetici Internationalis normas fit).

MAJUSCULA A B C D E F G H I L M N Ñ O P R S T U V X Y Z
minuscula a b c d e f g h i l m n ñ o p r s t u v x y z
nomen a be ce de e efe gue hache i ele eme ene eñe o pe erre ese te u uve xe ye zeda
phonema a b θ / k d e f g - i l m n ɲ o p ɾ / r s t u b ʃ ʝ θ

Dygrapha[recensere | fontem recensere]

Haec phonemata cum dygrapho (pare litterarum) repraesentantur.

MAJUSCULA CH GU + E I LL QU + E I RR (inter vocales)
minuscula ch gu + e i ll qu + e i rr (inter vocales)
nomen che - elle cu erre doble
phonema t͡ʃ g ʎ k r

Dialectales graphiae[recensere | fontem recensere]

  • Digrapho ḷḷ ut varii sonii phonematis /λ/ variantes, praecipue Occidentalis Asturiani, putati repraesententur utuntur (ḷḷingua).
  • Graphema (hache aspirada) phonema /h/ repraesentat, speciatim in Asturiani Orientalis zonis ubi f- initiale Latinum aspiratur: ( ḥaba ) Et apparet in aliquis vocibus velut guaḥe aut ḥispiar et cum aliquis hispanismis. Quando graphemata ḥ et ḷḷ in maxima typorum litterae parte non apparent quibus generatim sive computrata sive graphicae publicationes utuntur, mutari pro h. et l.l solent.

Alia graphemata[recensere | fontem recensere]

Ut determinatarum linguarum, sicut Hispani aut Angli praecipue, soni reproducantur, aliquando litteris j (jota), k (ka) et w (uve doble) utitur, quamquam partem proprie alphabeti Asturiani non forment. V. gr. Jalisco, Kuwait.

Orthographica signa[recensere | fontem recensere]

Asturianus his orthographicis signis utitur:

  • Acutus accentus (´) super vocalem tonicam syllabam esse indicat (v. gr. daqué , llambión, escocés, vil, pláganu ). Etiam ut homonyma monosyllaba discriminentur utitur : (substantivum = padre) / pa (praepositio).
  • Apostrophum (') inter duas litteras sonum amissum indicat: abri'l coche ( pro *abri el coche ).
  • Diaeresis (¨) super vocalem u ponitur cum legendum est in sequentiis güe, güi: güelu, llingüística.
  • Hyphene breve (-) ante personale pronomen -y utitur (contesta-y), et in compositis vocibus ( político-relixosu ) praecipue.
  • Hyphene longo ( — ) praecipue in dialogatorum textuum transcriptionibus ut personam loquentem indicet:

— ¿Qué hora ye?

— Les dos y cuartu.

  • Interrogationis signa (¿ ?) in principio et fine directae interrogativae sententiae ( ¿Qué hora ye? ).
  • Exclamationis signa (¡ !) in principio et fine exclamativae sententiae ( ¡Qué grande ye! ).
  • Comma (,).
  • Punctum (.)
  • Punctum et comma (;).
  • Dua puncta (:).
  • Puncta suspensiva (...).
  • Parentheses ( )
  • Virgulae ("" aut «»)

Dialecti[recensere | fontem recensere]

Varietates: Asturianus Occidentalis, Centralis et Orientalis. Circulus vaqueiru Asturiane Occidentaliter cum characteristico ut africatam surdam [ts] pro laterale pronuntient loquitur; id est, tsingua pro palatale laterale sonora [ll] llingua. Etiam Occidente diphthongatio o>ou et e>ei linguas Romanicas Hispaniae Septemtrionalis jungit et Occidentalem zonam usque ad Galaicum et Lusum. Intellectio inter varietatibus bona est, sed Asturiano Occidentali adaptatio orthographica opus est. Centralis Asturianus archetypum linguae putatur, et maximum loquentium numerum habet.

Alphabetizatio[recensere | fontem recensere]

Pueri inter 6 et 16 annos nati in schola Asturianae linguae modo optativo student, in aliquis lyceis ei studere inter 16 et 18 annos possibile est. In omne docente centro pollicitatio obligatoria est, quamquam in multis casibus non efficitur. Hic status nunc paulatim emendatur. Per praeteritum scholarem cursum 2004-2005 22.000 Asturiani studentes ad lectiones Linguae Asrurianae in scholis lyceisque publicis Principatus Asturiarum accedere potuere.

In probationis processu titulatio Philologiae Asturiana in Consilio Universitatum cum novo philologiarum proposito est.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Cum generaliter linguae Asturianae statu, contra traditionalis popularisque toponymia, ergo in lingua Asturiana, Principatus Asturiarum ponderis progressibus ultimis in annis fruitur, cum Contionis Toponymiae (Ast. Xunta de Toponimia) labore. Hactenus, plus quam conciliorum (Ast. conceyos,, sg. "conceyu") Asturianorum dimidium de originali territoriorum suorum toponymiae fasciculum elaborationem sollicitavit, jam multis eorum probatis, toponyma in lingua Asturiana (in aliis casibus conjuncte cum toponymum in Hispano acceptum et in aliis substituendo eo) ita officializans. Alii fasciculi in elaborationis vel probationis processu sunt et maximam burgimagisteriorum partem suis conciliis proximis in annis correspondentes sollicitare speratur.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Primum scriptum documentum, de quo constantia habetur, Forum Abiliensis urbis saeculo X, officiale documento in quo privilegiorum series urbi Abiliensi constituitur.

Asturiana lingua publicis scriptis, donationibus etc... praeest saeculis XIII et XIV. Quamquam superiores ordines eam "paucae nobilitatis" characteristicum repulit, lingua non abit, sed inter populares ordines solida manet.

Litteraria traditio, usque ad saeculum XX, parca est: exceptis Antón de Marirreguera, Xosefa Xovellanos et Antonio Balvidares (saeculo XVI), Xuan María Acebal, Caveda et Nava, Teodoro Cuesta, Pin de Pría aut Fernán Coronas (saeculo XIX et primo dimidio saeculi XX).

Hispania democratizata, producitur litteris in Asturiano resurrectio (Surdimentu), cum auctoribus Berta Piñán, Esther Prieto, Xuan Bello, Antón García, Miguel Rojo, Carlos Rubiera, Milio Rodríguez Cueto, Pablo Antón Marín Estrada aut Martín López-Vega. Omnes ei cum universalistis postulationibus, localista archetypa repellentes, Asturiano plenam litterariam dimensionem dant. In hoc processu magni ponderis adventiciarum litterarum translationes fuere: Albert Camus, Tennessee Williams, Henry Melville, Franz Kafka, T.S. Eliot, Eugénio de Andrade, etc.

Academia Linguae Asturianae (Academia de la LLingua Asturiana, A.Ll.A.) anno 1981 condita est, cum voluntate ut recuperetur antiquum institutum quod jam saeculo XVIII functum erat.

Textuale specimen[recensere | fontem recensere]

Libri "L'últimu home" excerptum

Un españíu fizo tremar el fayéu. El ñarbatu esnaló lloñe. L'esguil espaeció nel ñeru. Hebo otru españíu, y darréu otru. L'home, entós, mientres cayía coles manes abiertes, los güeyos nel infinitu y el so cuerpu remanando per tolos llaos abonda sangre, glayó una pallabra, una pallabra namás, que resonó y güei sigue resonando na biesca y en toa Asturies: "¡Llibertá!"

In linguam Latinam translatio

Crepitus fagineam silvam tremere fecit. Merula longe volavit. Sciurus in nido evanescit. Alius crepitus fuit, et postea alius. Homo, tunc, dum cum manibus apertis, oculis ad infinitum et suo corpore passim multum sanguinem vertente cadebat, verbum, solum unum verbum, quod resonavit et hodie adhuc in nemore et totis Asturiis resonat, clamavit: "Libertatem!"


Symbola ISO[recensere | fontem recensere]

ISO 639-1: Non habet

ISO 639-2: ast



Nexus externi[recensere | fontem recensere]