Lingua Sarda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sermones insulae Sardiniae.

Lingua Sarda[1] est lingua romanica, quam Sardi in insula Sardiniae loquuntur. Maxime omnium linguarum romanicarum sonos antiquos latinos conservavisse putatur.

Lingua sarda multo ab italiano et ab aliis linguis romanicis, praecipue ob grammaticam, discrepat. Similis est hispanicae, francogallicae, occitanae, portugensi, quae sunt occidentales, uti forma nominum pluralis in "-s" habeatur, sed, dissimilis est in eo quod articulum "su, sa," quod a latino "ipse, ipsa" ductum est, non ab "ille, illa," quod late per Europeam derivatum est. Praeterea, quod sit futuris temporibus exprimendum, unice ponitur verbum "aer" (habere) ante infinitivum (e.g., sard. "apo a cantare" ex lat. "habeo ad cantare"), neque postea (e.g., it. "canterò" ex lat. "cantare habeo").

Varietates[recensere | fontem recensere]

A linguistis in duas dialectos praecipue divisa est:

  • Logudorensis
  • Campidanensis

Gallurensis est dialectus corsa, aligherensis est catalana, itaque non sunt sardae dialecti. Nugorensis sermo urbis Nugoris (Nugoro) est, affinis sermoni Logudorensi.

Notae[recensere | fontem recensere]