Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Dacoromanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Lingua Dacoromanica
limba română
IPA: [ limba romɨnə ]
Taxinomia:
lingua Indoeuropaea e divisione orientali stirpis Romanicae
Locutores: 24 000 000
Sigla: 1 ro, 2 rum, 3 ron
Status publicus
Officialis Romania, Moldavia
Privata Serbia, aliae
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Academia Română
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Dacoromanica est una e linguis Indoeuropaeis, quae cum aliis linguis velut lingua Lusitanica, lingua Italiana, lingua Francica in numero linguarum Romanicarum habetur. Primum Georgius Şincai collega Samuele Micu adiuvante demonstravit Linguam Dacoromanicam ad linguas Romanicas pertinere cum anno 1780 librum de grammatica, qui Elementa linguae daco-romanae sive valachicae inscribitur, Vindobonae ediderit.

Lingua Dacoromanica litteris Latinis scribitur, ad quas paucae litterae singulares velut ș /ʃ/ et ț /ts/ accedunt.

Lingua Dacoromanica est solus sermo Romanicus vulgaris atque adhuc vivus in quo genus neutrum servatur.

Loci[recensere | fontem recensere]

Lingua Dacoromanica in terris Romania ac Moldavia solis primaria; sed etiam in Balcania et Europa orientali (Graecia, Macedonia, Bulgaria, Serbia, Hungaria, Croatia, aliisque), Israel, Italia, Hispania inque aliis nonnumquam audiri potest.

Alphabetum Dacoromanicum[recensere | fontem recensere]

Litterae Soni
A amo
Ă le (francice)
 y (finnice)
B bos
C confirmo/caelum
D domus
E fero
F ferrum
G Gallia/gero
H house (anglice)
I imperium
Î ut â
J je (francice)
L legatus
M manus
N nauta
O omen
P praetor
R ratio
S sapio
Ș scio?
T taurus
Ț laetitia?
U uxor
V vetus
X Xerxes
Z visum

Textus exempla[recensere | fontem recensere]

Exempla sermonis 'Pater noster' quae ex lingua Latina et Italiana et Dacoromanica hausta sunt:

Lingua Latina Lingua Italiana Lingua Dacoromanica
Pater noster, qui es in caelis: Padre nostro, che sei nei cieli, Tatăl nostru care ești în ceruri,
sanctificetur Nomen Tuum; sia santificato il tuo nome. sfințească-se numele Tău.
adveniat Regnum Tuum; Venga il tuo regno. Vie împărăția Ta.
fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra. Sia fatta la tua volontà, come in cielo così in terra. Facă-se vrerea Ta, precum în cer, așa și pe pământ.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; Dacci oggi il nostro pane quotidiano Pâinea noastră cea de toate zilele, dă-ne-o nouă astăzi.
et dimitte nobis debita nostra, e rimetti a noi i nostri debiti, și ne iartă nouă păcatele noastre,
Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; come noi li rimettiamo ai nostri debitori. precum și noi iertăm greșiților noștri.
et ne nos inducas in tentationem; E non ci indurre in tentazione, Și nu ne duce pe noi în ispită,
sed libera nos a Malo. ma liberaci dal male. ci ne izbăvește de cel rău.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Interrete[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicilibri Lege de Lingua Dacoromanica in Vicilibris.


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!