Imperium Carolingorum

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Wikidata Imperium Carolingorum
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Europa
Caput: Aquisgranum, Mettis

Gestio

absolute monarchy

Tabula aut despectus

Imperium Carolingorum: situs

Vide etiam paginam discretivam: Imperium Francicum

Imperium Carolingorum[1], vel Imperium Francorum, Imperium Caroli Magni, Imperium Occidentis, fuit regnum Europaeum saeculi noni, a Carolo Magno institutum et proli eius subditum; Austria, Francia, Germania, Italia, Belgia et Nederlandia hodiernae in terris imperii Carolingiani nunc sitae sunt. Aquisgranum caput Imperii fuit.

Caroli Magni coronatio, cum die 25 Decembris anno 800 a Leone III in Basilica sancti Petri imperator Romanus vocatus esset, imperii initium habetur. Multoties ab heredibus Caroli divisa, a Carolo Crasso regna Carolingorum anno 884 ultimum coniuncta, anno 887 separata sunt, ne unquam coniungantur. Berengarius I anno 924 mortuus ultimus imperator Occidentis putabatur; ab Ottone Magno anno 962 imperium renovatum est, quod saepius Sacrum Imperium Romanum vocatur.

Caroli Magni thronus in capella Palatina Aquisgrani

Historia[recensere | fontem recensere]

Carolus anno 814 mortuus Ludovico Pio filio suo regnum totum reliquit (nam Pippinus Italiae rex ante patrem mortuus est). Ludovicus anno 817 Lotharium filium heredem sui futurum esse declarvit, filiis ceteris ducarus dedit: Pippino Aquitaniam, Vasconiam et marchiam Hispanicam, Ludovico Bavariam et Carantaniam. Cum Ludovicus Pius Carolo Calvo filio suo iuniori partem regni dare voluisset, terris a fratribus ademptis, tumultus inceperat, qui nec post mortem Ludovici anno 840 cessit. In conventu Virodunensi anno 843 imperium divisum est; Lotharius imperator et rex Lotharii regni atque Italiae factus est, Ludovicus Germanicus rex orientalis regni Francorum et Carolus Calvus rex occidentalis regni Francorum.

Lotharii primi denarius (inscriptus: †Hlotharius imp<erator> Au<gustus>)

Lothario anno 855 mortuo regnum eius in tres partes inter filios eius divisum est: Italiam et imperatoris titulum Ludovicus II accepit, Lotharingiam et Bataviae terras et Burgundiam Superiorem Lotharius II rex factus est, Provincia et Burgundia Inferior regnum Carolus factae sunt; Carolo anno 871 mortuo Ludovicus imperator Provinciam capere temptavit, sed frustra.

Ludovicus imperator filiis carens anno 875 mortuus est, et Ioannes VIII pontifex Italiam et imperatoris honorem Carolo Calvo dedit. Post Carolum Calvum Carlomannus et Carolus Crassus Ludovici Germanici filii imperatores erant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • Thesaurus Getty

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Henrici Bogdan Histoire des trois Reich, Lutetiae, 2015 (Francogallice)
  • Genovefae Bührer-Thierry et Caroli Mériaux La France avant la France: 481-888, Lutetiae 2011 (Francogallice)