Gulielmus Külz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Külz anno 1946

Gulielmus (Theod. Wilhelm) Külz (natus 18 Februarii 1875 Bornae (Thuringia), mortuus 10 Aprilis 1948 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Democraticae (DDP) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Külz filius pastoris evengelici fuit. Anno 1894 Grimmae maturitatem adeptus est et deinde Lipsiae et Tubingae iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1901 doctor promotus est. Deinde scriba urbis Sitabiae erat, anno 1903 magister civium vicarius oppidi Meerane electus est et annis 1904 - 1912 magister civium Bocensis erat. Eodem tempore legatus senatus terrae Schaumburgi-Lippiae fuit. Anno 1907/1908 commissarius imperii coloniae Africae Meriodionalis Occidentalis (hodie Namibia) fuit. Anno 1912 magister civium superior Sitaviae electus est. Bello Orbis Terrarum I dux militum interfuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Külz, qui ab anno 1918 sodalis DDP et annis 1920 - 1933 eius praeses Saxoniae fuit, 1919/1920 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae, deinde ab anno 1920 ad usque 1932 etiam Dietae Imperii Germanici erat. Anno 1923 magister civium superior Dresdae electus est. Mense Ianuario 1926 in consilio ministrorum Luther II Administer Imperii Rerum Internarum factus est et et Gulielmo Marx cancellario mansit. Decembre autem 1926 foedus regendi finitum est et Külz administer se recessit. Anno 1931 Külz magister civium superior Dresdae electus est. Martio 1933 Nazistae eum dimiserunt, quod Crucis gammatae vexillum in curia afficere non voluit. Tempore dictaturae secretarius foederum oeconomiae fuit. Anno 1945 cum aliis Berolini factionem novam liberalem totius Germaniae condidit, quae autem mox propter rem publicam divisam in partem orientalem et occidentalem cecidit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]