Roman numeral 10000 CC DD.svg

SA

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sodales SA iter facientes.

SA (abbreviatio Sturmabteilung, vocabuli Theodisci, 'Divisio Oppugnatoria') fuit grex quasi militum, quo NSDAP et Adolphus Hitler annis Rei Publicae Vimarianae contra inimicos Nazistarum utebantur. SA saepe acerrime vi et caede in hostes suos egit.

Historia[recensere | fontem recensere]

SA anno 1920/21 condita est, ut Hitlerum loquentem tueretur. Anno 1923, cum dux Nazistarum vi rerum potiri conatus est, SA prohibita est. Anno 1925 iterum condita magni momenti fuit, quod sectatores aliorum factionum timore afficere potuit. Praesertim anno 1933, Hitlero cancellario Germaniae creato, Divisio Oppugnatoria sua sponte sodales SPD, KPD necnon homines Iudaicos in castra carceralia traxit. Sed dictatura confirmata, Hitler ducem SA Ernestum Röhm aliosque sodales die 30 Iunii 1934 a sicariis SS necari iussit. Post hunc diem, SA omnem quasi potentiam amisit. Sed die 9 Novembris 1938 sodales SA multas synagogas incenserunt et homines fide Iuadaica vexaverunt. Anno 1945 cum ceteris societatibus Nazistarum dissoluta est.

Duces SA[recensere | fontem recensere]

Summi duces SA (Oberste SA-Führer)[recensere | fontem recensere]

(annis 1923–1925 SA prohibita est)

Praefecti Praetorio (Stabschefs)[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hoffmann, Peter. (1979) 2000. Hitler's Personal Security: Protecting the Führer 1921–1945. Novi Eboraci: Da Capo Press. ISBN 978-0-30680-947-7.
  • Littlejohn, David. 1990. The Sturmabteilung: Hitler's Stormtroopers 1921–1945. Londinii: Osprey Publishing.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad SA spectant.