Ioannes Schlange-Schöningen

E Vicipaedia

Ioannes (Hans) Schlange-Schöningen (natus 17 Novembris 1886 in fundo Schöningen (Pomerania), mortuus 20 Iulii 1960 Aquis Godesbergensibus apud Bonnam) vir publicus Germaniae et sodalis primo Factionis Theodiscae Conservativae, deinde DNVP, postremo Factionis Christianae Agricolarum atque Incolarum Ruris (CNBL), post secundum bellum mundanum finitum autem CDU fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius latifundium in Pomerania possidebat. Ipse gymnasium frequentabat atque maturitate accepta Gryphisvaldiae agriculturae studebat. Annis 1914 - 1918 centurio primo bello mundano interfuit atque saepe sauciatus est. Bello finito latifundium patris administrabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schlange-Schöningen, sodalis DNVP, annis 1920 - 1928 legatus senatus terrae Borussiae fuit et annis 1924 - 1932 legatus Dietae Imperii Germanici erat. Initio rem publicam novam vituperavit. Sed anno 1927 cum Alfredo Hugenberg praeside DNVP de consiliis politicis certavit, quod hic foedus cum NSDAP facere in animo habebat, quod Schlange acriter negabat. Itaque mense Ianuario 1930 DNVP factionem reliquit et cum aliis legatis factionem CNBL condidit. Nunc etiam cum factio SPD de re publica conservanda egit. 9 Octobris 1931 Administer Imperii sine officiis in consilio ministrorum Brüning II nominatus est et commissarius ad adiuvandum orientem factus est. Consilium cepit latifundiorum dividendorum atque agrorum agricolis tribuendorum. Itaque possessores magnorum fundorum eum communismi accusaverunt. Itaque 30 Maii 1932 cum aliis administris Brüning a praeside Paulo de Hindenburg dimissus est.

Temporibus Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Schlange-Schöningen inimicus Nazistarum fuir et in fundo suo cum Helimuto Iacobo Comite de Moltke convenit, qui in secreto contra tyrannidem pugnavit. Si coniuratio 20 Iulii 1944 bonum eventum habuisset, Administer Victus et Agriculturae factus esset. Tamen vitam servabat ad finem belli.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Schlange anno 1945, postquam e Pomerania fugit, cum aliis Ploenae factionem CDU in Slesvico et Holsatia condidit. Anno 1946/1947 legatus erat consilii Zonae Britannicae. Anno 1947 director victus et agricultuarae Zonae Angloamericanae Germaniae fuit. Anno 1949 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Ad 9 Iunii 1950 legatus parlamenti mansit. Deinde primo consul, deinde (1953 - 1955) legatus Germaniae Londinii factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Brüning II (9 Octobris 1931 - 30 Maii 1932)

Henricus Brüning (Centrum) |Hermannus Dietrich (DDP) |Gulielmus Groener (nullius factionis) |Curtius Joël (nullius factionis) |Hermannus Warmbold (nullius factionis) |Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) |Martinus Schiele (CNBL) |Adamus Stegerwald (Centrum) |Gottfriedus Treviranus (KVP) |Georgius Schätzel (BVP) |Ioannes Schlange-Schöningen (CNBL)