Curtius Joël

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Curtius (Theod. Curt vel Kurt) Ioël (natus 18 Ianuarii 1865 oppido Greiffenberg (Silesia), mortuus 15 Aprilis 1945 Berolini) vir publicus Germaniae nullius factionis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Joël Iudaica origine fuit. Postquam maturitatem adeptus est, Ienae, Friburgi, Berolini iurisprudentiae studebat atque anno 1888 primam, anno 1893 secundam probationem accepit. Eodem anno doctor iurisprudentiae promotus est. Deinde assessor minister publicus iustitiae Borussiae laboravit. Ab anno 1899 delator publicus Hannoverae et Berolini fuit, ab anno 1908 minister in Magistratu Imperii Iustitiae. Bello Orbis Terrarum I in administratione Belgicae occupatae vigiles Bruxellarum rexit et exploratores hostium arcebat. 1 Octobris 1917 director in Magistratu Imperii Iustitiae factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Joël, qui ipse nullius factionis sodalis erat, anno 1920 secretarius statalis in Administerio Imperii Iustitiae factus est et variis sub administris ad annum 1931 mansit. 16 Aprilis 1924 - 15 Ianuarii 1925 officia Administri Iustitiae administrabat, sed ipse administer non fuit. Item a die 5 Decembris 1930 administerium administrabat et 10 Octobris 1931 ipse administer factus est, quamquam tum iam aetate provectus erat. Cum aliis administris consilii ministrorum Brüning 30 Maii 1932 magistratum reliquit et vacatio muneris ei data est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wolfgangus Benz/Hermannus Graml: Biographisches Lexikon zur Weimarer Republik, Monachii 1988
Ministri Iustitiae Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Otto Landsberg (SPD) |

Eugenius Schiffer (DDP) | Andreas Blunck (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Eugenius Schiffer (DDP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ericus Emminger (BVP) | Curtius Joël (nullius factionis) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (pro tempore, nullius factionis) | Gulielmus Marx (Centrum) | Ioannes Bell (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio medii ordinis) | Curtius Joël (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) |

Otto Georgius Thierack (NSDAP)
Consilium ministrorum Brüning I (30 Martii 1930 - 9 Octobris 1931)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Henricus Brüning (Centrum) |

Hermannus Dietrich (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio Oeconomiae) | Curtius Joël (nullius factionis) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) | Martinus Schiele (CNBL) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) |

Gottfriedus Treviranus (KVP) |
Consilium ministrorum Brüning II (9 Octobris 1931 - 30 Maii 1932)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Henricus Brüning (Centrum) |Hermannus Dietrich (DDP) |Gulielmus Groener (nullius factionis) |Curtius Joël (nullius factionis) |Hermannus Warmbold (nullius factionis) |Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) |Martinus Schiele (CNBL) |Adamus Stegerwald (Centrum) |Gottfriedus Treviranus (KVP) |Georgius Schätzel (BVP) |Ioannes Schlange-Schöningen (CNBL)