Antonius Fehr

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Antonius (Theod. Anton) Fehr (natus 24 Decembris 1881 oppido Lindenberg (Bavaria), mortuus 2 Aprilis 1954 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis Foederis Bavarici Agricolarum (BBB) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Fehr Camboduni gymnasium frequentabat et maturitatem accepit. Deinde tirocinium agricolae fecit et academiam agriculturae in oppido Weihenstephan apud Frisingam absolvit, deinde Monachii studebat. Deinde iterum in agricultura laboravit. Proximis annis variis locis Bavariae magister agriculturae fuit. Annis 19191935 professor universitatis Weihenstephan fuit, deinde Iulio Streicher Nazistarum duce instigante dimissus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fehr, qui sodalis Foederis Bavarici Agricolarum erat, a mense Iunio 1920 ad mensem Novembrem 1933 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. 21 Martii - 24 Novembris 1922 Administer Imperii Victus et Agriculturae in consilio ministrorum Wirth II erat. Annis 1924 - 1930 Baviariae administer agriculturae fuit. Propter consilia sua post Coniurationem 20 Iulii 1944 primo in carcerem iactus, deinde etiam in castra carceralia deportatus, sed numquam accusatus est. Bello Orbis Terrarum II finito in oppidum Weihenstephan revertebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Robertus Schmidt (SPD) |

Andreas Hermes (Centrum) | Antonius Fehr (Foedus Agricularum Bavaricum) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Haslinde (Centrum) | Martinus Schiele (DNVP) | Hermannus Dietrich (DDP) | Martinus Schiele (DNVP) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Gualterius Darré (NSDAP) |

Herbertus Backe (NSDAP)
Consilium Ministrorum Wirth II (26 Octobris 1921 - 14 Novembris 1922)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |

Gustavus Bauer (SPD) | Gualtherius Rathenau (nullius factionis) Adolphus Köster (SPD) Gustavus Radbruch (SPD) Andreas Hermes (Centrum) | Robertus Schmidt (SPD) Antonius Fehr (BBB) Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) |

Ioannes Giesberts (Centrum)