Ernestus Trendelenburg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ernestus Trendelenburg

Ernestus Paulus Archibaldus (Theod. Ernst Paul Archibald) Trendelenburg natus 13 Februarii 1882 Rochochii, mortuus 29 Aprilis 1945 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis DDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius chirurgus, fratres physiologus et pharmacologus fuerunt. Postquam maturitatem adeptus est, Trendelenburg Bonnae et Lipsiae iurisprudentiae studebat et doctor promotus est. Ab anno 1908 adiutor litterarum in Magistratu Imperii Iustitiae, deinde minister publicus in Magistratu Rerum Internarum, denique 1917 in Magistratu Oeconomiae laboravit. Praeterea annis 1912 - 1919 secretarius generalis Societatis Imperatoris Gulielmi ad Adiuvandas Scientias fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Trendelenburg maritus erat et filiam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Trendelenburg ab anno 1919 sodalis DDP, factionis liberalis nuper conditae, fuit. Annis 1919 - 1922 commissarius imperii invectionum exportationumque erat. Deinde iterum minister publicus in Administerio Imperii Oeconomiae erat et anno 1923 secretarius statalis nominatus est. 26 Iunii 1930 - 9 Octobris 1931 et 28 Aprilis - 30 Maii 1932 ipse administer oeconomiae pro tempore in consilio administrorum Brüning fuit. His temporibus et Dawes Proposito et Young Proposito adhibendis interfuit. Annis 1932/1933 secretarius et legatus Germaniae apud Societatem Civitatum erat.

Temporibus Dictaturae Nazistae et mors[recensere | fontem recensere]

Postquam Nazistae rerum potiti sunt, Trendelenburg variis societatibus industriae laboravit. Cum Russi anno 1945 Berolinum expugnavissent atque filia eius ab eis rapta esset, Trendelenburg una cum uxore et filia mortem petivit.

Administri Oeconomiae Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Rudolphus Wissell (SPD) |

Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) |

Albertus Speer (NSDAP)
Consilium ministrorum Brüning I (30 Martii 1930 - 9 Octobris 1931)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Henricus Brüning (Centrum) |

Hermannus Dietrich (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio Oeconomiae) | Curtius Joël (nullius factionis) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) | Martinus Schiele (CNBL) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) |

Gottfriedus Treviranus (KVP) |
Consilium ministrorum Brüning II (9 Octobris 1931 - 30 Maii 1932)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Henricus Brüning (Centrum) |Hermannus Dietrich (DDP) |Gulielmus Groener (nullius factionis) |Curtius Joël (nullius factionis) |Hermannus Warmbold (nullius factionis) |Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) |Martinus Schiele (CNBL) |Adamus Stegerwald (Centrum) |Gottfriedus Treviranus (KVP) |Georgius Schätzel (BVP) |Ioannes Schlange-Schöningen (CNBL)