Henricus Albert

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Henricus Albert anno 1932

Henricus (Heinrich) Albert (natus 12 Februarii 1874 Magdeburgi, mortuus 1 Novembris 1960 Aquis Mattiacis) vir publicus Germaniae nullius factionis ac oeconomicus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Filius secundus Friderici Albert aerarii fuit. Postquam maturitatem adeptus est, Monachii, Lipsiae, Ienae Salinis Saxonicisque iurisprudentiae studebat. Anno 1895 primam, 1901 secundam probationem accepit ac deinde assessor iustitiae et iudex adiutor Magdeburgi. Anno 1904 minister publicus Magistartus Imperii Internarum Rerum factus est et anno 1908 adiutor commissarii imperii, qui expositionem orbis terrarum Sancti Ludovici (Missuria) pro Germania praeparabat. Annis 1914 - 1917 legatus commercii Germaniae in Vasingtonia (D.C.) erat. Ibi inter alios et Franciscum de Papen, qui postea cancellarius Germaniae fuit, convenit. Inter primum bellum mundanum et arma pro exercitu Germaniae in CFA emit et vigiles tectos rexit. 14 Augusti 1915 fures ei libella secreta de his rebus in Ferrivia metropolitana Novi Eburaci sustulerunt. Hi libelli et causa fuerunt, ut CFA anno 1917 Germaniae bellum indixerunt. Anno 1917 in Germaniam revertebat et possessiones hostilium gentium administrabat. Anno 1918, cum bellum finitum esset, praeses magistratus factus est, qui arma et impedimenta exercitus Germanici venderet.

Familia[recensere | fontem recensere]

Albert maritus erat atque unuam filiam atque duos filios habuit, quorum unus 8 Maii 1945, ultimo die belli, miles cecidit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Albert anno 1919 secretarius status in cancellaria imperii factus est. Anno 1922, quamquam nullius factionis sodalis esset, ultimus Administer Imperii Possessionum Publicarum in consilio ministrorum Cuno nominatus est. Anno 1923 hoc administerium ad Administer Imperii Aerarii Publici adiunctum est. Deinde Administer Imperii Reconstructionis factus ad 12 Augusti 1923 erat.

Post cursum honorum[recensere | fontem recensere]

Post magistratus relictos Albert legatus societatis autocinetorum Henricus Ford (Angl. Henry Ford Company) in Germania fuit et annis 1937 - 1945 etiam praeses consilii custodiae huius societatis fuit. Et post secundum bellum mundanum finitum Albert, qui paulisper ob amicos nazistas in carcerem coniectus erat, iterum pro societate Ford Berolini laboravit. Anno 1952 munere solutus est ac Berolini usque ad mortem vixit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Reiling, Deutschland, safe for democracy?: deutsch-amerikanische Beziehungen, Stuttgardiae 1997, p. 413-414
Administer Possessionum Publicarum Imperii Germanici (1919 - 1923)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Georgius Gothein (DDP) |

Gulielmus Mayer (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Ioannes de Raumer (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) |

Henricus Albert (nullius factionis) |
Consilium Ministrorum Cuno (22 Novembris 1922 - 12 Augusti 1923)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gulielmus Cuno (nullius factionis) |

Fridericus de Rosenberg (nullius factionis) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Andreas Hermes (Centrum) | Ioannes Becker (DVP) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Carolus Stingl (BVP) |

Henricus Albert (nullius factionis)