Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gaza

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fines Gazae
Despectus in Gazam c. anno 2003

Gaza[1] (Arabice غزة Ġazzah; Hebraice עזה Azzah) est urbs et regio Palaestinae circiter 400 000 incolarum et caput laciniae Gazeticae.

De rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Valetudinarium Al-Quds militia destructum
Monumentum primi belli mundani

Gaza est urbs antiquissima, iam circiter anno 3000 a.C.n. habitata, sita iuxta viam maris, magnam viam mercatorum quae ab Aegypto ad orientem ducebat. Quae urbs saeculo XV a.C.n. ab Aegyptiis expugnata est, sed ducentis fere annis post Philistini in regione consederunt.

Complures vidit expugnatores Gaza, quam Assyrii et Babylonii et Persae tenuerunt. Anno 332 a.C.n. capta est ab Alexandro Magno, qui incolis occisis beduinisque in urbem inductis Gazam in formam poleos Graecae convertit. Ita sedes eruditionis et doctrinae Hellenisticae facta est.

Circiter anno 50 a.C.n. Gaza in dominationem Romanorum venit et sub imperio Romano tanta usa est prosperitate, ut multis saeculis occidentalis et orientalis commercii sedes esset.

Annis 630 Arabes impetu Gazam ab exercitu Iudaeorum et Byzantinorum eripuerunt. Saeculo XII dominatio urbis paulisper penes crucesignatos erat, donec anno 1187 a musulmanis recuperata est.

Inde ab anno 1517 ad 1922 Gaza ab Ottomanis tenebatur, donec primo bello mundano, die 7 Novembris 1917, a foederatis expugnata est. Post bellum Gaza sub imperio mandati Palaestinae Britannici fuit. Post bellum Arabo-Israeliticum lacinia Gazetica ab Aegyptiis anno 1948 expugnata est, sed bello sex dierum anno 1967 gesto ab Israelitis capta est. Post primam intifadam anno 1987 coeptam Gaza continuarum conflictationum Palaestino-Israeliticarum sedes facta est. Mense Septembri anno 1993 a rectoribus Israelis et Ordinis Palaestinae liberandae nominibus subsignatis confirmatum est pactum Osloense, quo suis legibus vivendi potestas Palaestinis facta est. Post secundam intifadam mense Septembri anno 2000 coeptam Israel se recepit ex lacinia Gazetica.

Anno 2009 et denuo anno 2014 copiae militares Israeliticae Gazam aggressae sunt bombis, quod bombae ex parte Gazetina conicerentur. Certe neutraque pars sine causa dimicare videtur. Nationes Unitae iam saepe indutias ab utraque parte petierunt, quod contra humanitarium belli ius sit auxilium de vulneratis et aegrotis abnuere.

Cives notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mela 1.11.3; Plin. nat. 5.65; Curt. 4.5.7; et alibi

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!