Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Coordinata: 4°35′56″N 74°4′51″W / 4.59889°N 74.08083°W / 4.59889; -74.08083

Bogota

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Fanum Sanctae Fidei (discretiva)

Wikidata-logo.svg Bogota
Res apud Vicidata repertae:
Bogota: insigne
Civitas: Columbia
Locus: 4°35′56″N 74°4′51″W
Numerus incolarum: 7 200 000
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: Bogotá

Gestio

Praefectus: Claudia López Hernández
Consilium: Bogotá city council

Geographia

Superficies: 1 578±1 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Usaquén, Chapinero, Santa Fe, San Cristóbal, Usme, Tunjuelito, Bosa, Kennedy, Fontibón, Engativá, Suba, Barrios Unidos, Teusaquillo, Los Mártires, Antonio Nariño, Puente Aranda, La Candelaria, Rafael Uribe Uribe, Ciudad Bolívar, Sumapaz
Territoria finitima: Cota, Colombia, Soacha, Chía, Funza, Mosquera

Tabula aut despectus

Bogota: situs

Bogota[1] (Hispanice Bogotá, IPA |boɣoˈta|), rite Bogota, Districtus Capitalis,[2] nomine imminuto Bogota, D.C., atque olim inter 1991 et 2000 Fanum Sanctae Fidei de Bogota,[3][4] est caput et maxima urbs in Columbia, a Districtu Capitali administrata, et caput departimenti Cundinamarcae.[5] Bogota est entitas territorialis ut dicitur primi ordinis, cui est idem status administrativus atque alia departimenta Columbiana. Urbs est civilis, oeconomicus, administrativus, industrialisque civitatis animus. In Andibus montibus sita est, plus 2650 metra supra maris aequor.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pictura oleacea Gonzalo Jiménez de Quesada, ab artifice ignoto facta, in Museo Nationali Columbiae Bogotensi curata.

Condita est die 6 Augusti 1538 a Gonzalo Jiménez de Quesada, qui tum dux erat exercitus exploratorum Hispanorum (conquisitatores qui vocantur) quique, secundum imperia regis Hispaniae, cum exercitu suo pervenire conabatur usque ad fontem fluvii Magdalenae. Attamen, cum illo tempore rex Hispaniae esset et imperator Sacri Imperii Romani, nomine Carolus V, haud mirum est Gonzalum invenisse duos alios exercitus exploratorum, a Nicolao von Federman et a Sebastiano de Belalcázar ductos, in eadem valle ubi sita erat caput regni Muiscarum, quae a populo Muisca vocabatur Bacatá. Itaque, ad pacem servandam, necesse fuit ducibus consilium capere sic ut Jimenez maneret in valle conderetque urbem, Federman ad orientem progredieretur, et tandem Belalcázar iter faceret ad occidentem, cursum fluvii sequens. Itaque, Gonzalo Jiménez de Quesada conditor habetur urbis, quam Santa Fé de Bogotá nuncupavit. Suo tempore, et Sebastianus de Belalcázar urbem condidit, ad occidentem Columbiae sitam, cui nomen dedit Santiago de Cali.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 51
  2. Hispanice Bogotá, Distrito Capital.
  3. "Fanum Sanctae Fidei de Bogota" ("F" p. 12 apud Google Books) et alibi.
  4. Hispanice Santa Fe de Bogotá.
  5. "Organización del Distrito Capital" (Hispanice). bogota.gov.co .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bogota spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 4°35′56″N 74°4′51″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Urbes Americae Australis capitales