Novum Comum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Comum (Irania)
Novum Comum
Como
Vexillum Novi Comi Insigne Novi Comi
Imago Novi Comi

Comi Templum Maximum

Nomina Latina alia: Comum, Novocomum
Dialectus novocomensis: Comm
Langobardice: Comm
Nomen lingua loci alia: Côme (Francogallice); Chum (Theodisce); Κῶμον (Graece)
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Langobardia
Provincia: Novocomensis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 49′ 0″ Sept., 9° 5′ 0″ Ort.
Altitudo: 201 m supra mare
Area: 37 km²
Incolae: 84 687 (2015)
Spissitudo: 2117 per km²
Vici: Albate, Breccia, Camerlata, Camnago Volta, Civiglio, Garzola, Lora, Monte Olimpino, Cardina, Muggiò, Ponte Chiasso, Prestino, Rebbio, Sagnino, Tavernola
Municipia proxima: Blevio, Capiago Intimiano, Casnate con Bernate, Cernobbio, Chiasso (CH-TI), Lipomo, Maslianico, Montano Lucino, San Fermo della Battaglia, Senna Comasco, Tavernerio, Torno, Vacallo
Res aliae
N. cursualis: 22100
Praefixum: 031
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 013075
N. tributarius: C933
Nota autocineti: CO
Nomen incolarum: Comenses seu Novocomenses
Patronus: Abundius episcopus
Dies sollemnis: 31 Augusti
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Novum Comum, simplicius Comum (Italiane Como), olim colonia Romana Galliae Cisalpinae, est urbs et municipium Italiae, circiter 84 690 incolarum, in regione Langobardia sita. Est urbs capitalis provinciae Novocomensis.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Titulus operis M. Vitruvii Pollionis De architectura, Italiane a Caesare Caesariano versi, Comi anno 1521 primum editi (Institutum Getty Angelopolitanum)

Gallorum Insubrium oppidum, nomine Latino "Comum",[1] a Caesare in formam coloniae restitutum, nomen "Novum Comum" accepit,[2][3] sed appellatio anterior "Comum" saepius adhibetur.[4] Urbani "Comenses"[5] et "Novocomenses"[6] appellantur. Vox "comum" fortasse a Gallico sermone ducitur, ubi camb "flectere" significare censetur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbs in regione Langobardia iacet, in parva campestri alluvione in extremo Lario lacu, inter meridiem et occasum solis. Comum est urbs "affluens" mercaturis opificiisque, quae sericis, machinis, alimentis, chartae, vestibusque student, et viatores ecclesias, Maiores Domus, Museum Civicum, Templum Volvitanum, et moenium reliqua petunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vota civium Comensium recentiorum Plino maiori expressa (Ecclesia cathedralis Comensis)

Primus auctorum Latinorum nobis cognitorum Catullus Larium lacum Novumque Comum refert, urbem familiarem Caecilii amici et poëtae ("Poëtae tenero, meo sodali Velim Caecilio, papyre, dicas Veronam veniat, Novi relinquens Comi moenia Lariumque litus") necnon poëtriae Caecilii admiratricis ("Quae nunc, si mihi vera nuntiantur, Illum deperit impotente amore. . . . Sapphica puella Musá doctior").[7] Historia anterior a Livio narratur: Comum oppidum munitum Insubrium anno 196 a.C.n. ab exercitu Romano obsessum.[8]

Postea Romana colonia factum est, quia Gaius Iulius Caesar Comum in planitie salubri reddita constituit. Anno 354 Flavius Claudius Iulianus, futurus imperator, apud Larium lacum in exilium eiectus est. Inter annos 449 et 468, Abundius fuit Comi episcopus: Comi civitatis et dioecesis sanctus patronus iam est; saeculo undecimo, sancti Abundi episcopi ecclesia iterum aeficata est. Medio aevo Comum Mediolano obstetit et delectum est, deinde in Mediolanensium dominorum potestatem redactum est et recenti aetate Mediolani ducatus Hispania, Austria, ac Francogallia rectus est. Medio undevicesimo saeculo Comum Italiae urbs factum est.

Novocomenses[recensere | fontem recensere]

Qui Comi nati sint aut hac in civitate vixerint:

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Comum est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen est Dioecesis Comensis et praesens episcopus est Didacus Coletti.

Vici in municipio[recensere | fontem recensere]

Albate, Breccia, Camerlata, Camnago Volta, Civiglio, Garzola, Lora, Monte Olimpino, Cardina, Muggiò, Ponte Chiasso, Prestino, Rebbio, Sagnino, Tavernola.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liv. 33.36.14
  2. Catullus 35.3-4; Suet. De vita Caesarum "Divus Iulius" 28
  3. Rarius "Novocomum": #Hofmannus in textu
  4. Plin. Nat. 3.124; Plin. Ep. 1.3.1.
  5. Liv. 33.36.9.
  6. Cic. Fam. 13.35.1.
  7. Catullus 35.
  8. Liv. 33.36

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera antiquiora
  • Angelo Pavesi, Memorie per servire alla storia del commercio dello stato di Milano, e di quello della città e provincia di Como in particolare. Comi, 1778 Textus apud Internet Archive
  • Giuseppe Rovelli, Storia de'principali avvenimenti dopo l'ingresso de'francesi in Lombardia, cioè dal maggio del 1796 a tutto il 1802 per servire di appendice alla Storia di Como: con un prospetto fisico e politico della stessa città ed antica sua provincia. Comi, 1808 Textus apud Internet Archive
  • Giuseppe Rovelli, Storia di Como. 3 partes in 5 voll. Mediolani, Comi, 1789-1803 pars 1 pars 2 pars 3 vol. 1 pars 3 vol. 2 pars 3 vol. 3
Eruditio recentior
  • Cesare Cantù, Storia della città e della diocesi di Como. 2 voll. Florentiae: Felice Le Monnier, 1856 vol. 1 vol. 2 apud Internet Archive
  • P. Frico, Effemeridi comensi: estratte dalla storia ecclesiastica, civile e politica di Como. Comi, 1884 Textus apud Internet Archive
  • Maurizio Monti, Storia antica di Como. Mediolani: Società Tipografica de' Classici Italiani, 1860 Textus apud Internet Archive
  • Maurizio Monti, Storia di Como. 2 voll. Comi, 1829-1832 Vol. 1 vol. 2 i vol. 2 ii
  • Santo Monti, Storia ed arte nella Provincia ed antica Diocesi di Como. Comi, 1902 Textus apud Internet Archive
Topographica
  • "Como" in Oberitalien mit Ravenna, Florenz und Livorno. 17a ed. Lipsiae: Karl Baedeker, 1906
  • "Como" in Handbook for Travellers in Northern Italy, comprising Piedmont, Liguria, Lombardy, Venetia, Parma, Modena, and Romagna. 10a ed. Londinii: John Murray, 1866
  • "Comum" in Tabulae Imperii Romani folium L 32 Mediolanum (Romae, 1966) p. 57
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Novum Comum spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Capita provinciarum metropoleonque Italiae
Emblem of Italy.svg
Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium