218 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 218 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 4 a.C.n. · saeculum 3 a.C.n. · saeculum 2 a.C.n.
Anni: (221 a.C.n.) · 220 a.C.n. · 219 a.C.n. · 218 a.C.n. · 217 a.C.n. · 216 a.C.n. · 215 a.C.n. · 214 a.C.n. · 213 a.C.n. · 212 a.C.n. · 211 a.C.n. · (210 a.C.n.)


Iter Hannibalis.

Eventa[recensere | fontem recensere]

Secundum bellum Punicum[recensere | fontem recensere]

  • Romani consules anni prioris, Livium Salinatorem et Aemilium Paullum cum viro consulari Fabio Buteone Carthaginem miserunt, senatui huius civitatis nuntiaturos, nisi Hannibalem comitesque eius sibi traderent, bellum sese eis indicturos. Bellum praelatum est.
  • Societate cum Celticis gentibus Padanum campum incolentibus inita, Hannibal Numidarum et Iberorum exercitum ex Hispania in Italiam per Galliam meridionalem et Alpes ducit. Imperium Punicum in Iberia fratri minori Hasdrubali dum abest curandum tradit.
  • Romani duas colonias, Placentiam et Cremonam in Galliam Cisalpinam nuper pacatam deducunt. Tum Boii et Insubres a societate Romanorum desciscunt atque Mutinam obsidunt, unde virum consularem Gaium Lutatium capiunt, qui tunc triumvir coloniis deducendis creatus erat.
  • Simul ad bellum Punicum gerendum alterum consulem Cornelium Scipionem in Hispaniam, alterum Tiberium Sempronium in Siciliam cum exercitu mittunt, unde in Africam transiturus erat. Dum Sempronius magnis apparatibus Lilybaei operam dat, Publius Scipio exercitum mari Massiliam tramisit ubi Hannibalem iam adesse atque copias Rhodanum traicere comperit. Cui obviam ire conatus est sed, parvo equestri proelio inter exploratores habito, Hannibal secundum flumen Alpes versus evadere potuit. Tunc Scipio fratrem Gnaeum Calvum cum exercitu in Hispaniam mittit, ipse vero in Italiam redire festinat, Hannibali per iuga Alpium invadenti ut occurreret.
  • Proelio equestri apud Ticinum rivum commisso Numidae equites Romanos fugavere. Consul Scipio vulneratus et ipse citra Padum Placentiam coloniam versus sese recepit. Quo alter consul Sempronius e Sicilia revocatus eum convenit atque copiae amborum consulum in eadem castra coiere. Hannibali Padum transeunti omnes gentes Celticae illam regionem incolentes legationes miserunt, societatem et auxilia sponte offerentes.
  • Clastidio oppido quoque per proditionem viri a Romanis praepositi sibi tradito potitus est Hannibal.
  • Mense decembri proelio apud Trebiam commisso Hannibal consulem Tiberium Sempronium vicit.
  • Per eadem tempora in Hispania Gnaeus Cornelius Scipio, postquam litus Hispanicum inter Hiberum flumen et Pyrenaeos montes situm subegit atque ducem Poenorum Hannonem captivum fecit, Tarracone hiemavit.

In Graecia[recensere | fontem recensere]

  • Spartae Chilon quidam Lycurgo regnum eripere conatus est. Coniuratione facta ephoros necavit sed rex effugere potuit. Mox ipse Chilon spe destitutus exsul in Achaiam profectus est.

In Aegypto[recensere | fontem recensere]

  • Dum bellum parat, Sosibius, summus minister Ptolemaei IV qui tunc temporis Aegyptum re vera gubernabat, legationibus et colloquiis de pace tempus terit. Ita exercitum validum colligere atque instruere potuit qui cum Antiocho III Coelen Syriam occupante bellum gereret.

In Asia Minore[recensere | fontem recensere]

  • Achaeos, Antiochi praefectus, postquam milites iter facere contra regem suum aspernari cognovit, exercitum in Pisidiam ducit. Interea plures urbes, e quibus Smyrna fuit una, a Seleucidis ad Attalum I defecerunt.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]

? Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)