Latinitas nondum censa

Bononia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bononia
Bologna
Vexillum Bononiae Insigne Bononiae
Imago Bononiae

Despectus in media Bononia

Nomina Latina alia: Felsina, Bolonia
Dialectus bononinensis: Bulåggna
Etrusce: Felsina
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Aemilia-Romania
Provincia: Urbs metropolitana Bononiensis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 44° 30′ 27″ Sept., 11° 21′ 5″ Ort.
Altitudo: 54 m m supra mare
Area: 140,9 km² km²
Incolae: 386 298 (2015)
Spissitudo: 2.656 per km²
Vici: Barbiano, Barca, Bargellino, Calamosco, Casaglia, Case Grandi, Casteldebole, Chiesa di Casaglia, Corticella, Croce del Biacco, Dozza, Frabazza, Gaibola, La Bastia, Lavino di Mezzo, Madonna di San Luca, Monte Donato, Noce, Paderno, Pilastro, Quarto Superiore, Rigosa, Roncrio, Ròveri (zona industriale), San Nicolò di Villola, Sabbiuno di Montagna, San Sisto, Sostegno
Municipia proxima: Calderaria, Casaliculum, Castaniolus deinde Castaniolus Maior, Castrum Nasicae, Granarolum, Planorium, Fanum Sancti Lazari, Saxum Bononiense, Ceula Petrosa, Unciola
Res aliae
N. cursualis: 40100
Praefixum: 051
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 037006
N. tributarius: A944
Nota autocineti: BO
Nomen incolarum: Bononienses, Bolonienses
Patronus: Sanctus Petronius
Dies sollemnis: 4 Octobris
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Bononia[1][2][3] (-ae, f.) vel nomine Etrusco Felsina[1][4][5] (-ae, f.) (alia nomina: Bolonia[1]) (Italiane: Bologna; Bononiense: Bulåggna) est Urbs Italiae et municipium, circiter 386 300 incolarum, in Italia septentrionali, inter Padum et Appenninum in Planitie Padana (Italice Pianura Padana) situm. Urbs est caput Regionis Aemiliae-Romaniae et Urbis metropolitanae Bononiensis, exacte in medio ab fluvio Rheno ad Sapinam. Urbani Bononienses[1] vel Bolonienses[1] appellantur.

Urbs est antiquissima; universitatem praeclaram habet.

Insignia[recensere | fontem recensere]

Sententia[recensere | fontem recensere]

Sententia urbis est: LIBERTAS.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Bononia condita est ab Etruscis nomine Felsina (c. 534 a.C.n.) in regione ubi ante Villanoviani, agricolae pastoresque, incolebant. Urbs illa Etrusca circum fanum quod super collem aedificatum erat, a sepulcreto cincta.

Quam urbem in saeculo 4 a.C.n. Boii, gens quaedam Gallica, vicerunt. De quo Boiorum nomine igitur Bononia, colonia Romana, appellata condita est anno c. 189 a.C.n. Hi coloni sunt fere tria milia familiarum Romanarum a consulibus L. Valerio Flacco et M. Atilio Serano ducti, et L. Valerio Tappone. Via Aemilia anno 187 a.C.n. constructa, quasi compitum facta est Bononia, iuncta ad Aretium per Viam Flaminiam Minorem et ad Aquileiam per Viam Aemiliam Altinatem.

Anno 88 a.C.n., urbs creata est municipium. Inde ei erat descriptio viarum rectilinearium, sex cardis et octo decumanis (id est viis intersecantibus), quae iam discerni oculis iam hodie possunt. In his annis incolae erant varius ab c. 12 000 ad c. 30 000. Summa celebritate fuit secunda urbs Italica, et una praeclarissmarum ex toto Imperio, in qua multae aedes et thermae, theatrum, et arena. Pomponius Mela dixit Bononiam esse inter quinque opulentissimas urbes Italicas. Quamquam incendio multum urbi clades Claudio imperante accesserat, Nero inde saeculo 1 eam refecit.

E longinquo delapsa, Bononia renovata est in saeculo 5 sub episcopo Petronio, qui, ut fama tradit, ecclesiam S. Stephani aedificavit. Roma ipsa lapsa, Bononia fiebat quasi castellum semiagreste, sub auctoritate Exarchatus Ravenniensis in Planitie Padana, et defensa est ab multis muris quae tamen minorem partem antiquae urbis Romanae non continuerunt. Anno 728 Liutprand rex Langobardorum urbem hanc vicerat Regnoque Langobardo dein adiectam. Hi novi Germani vicum suum in urbe fecerunt, qui est appellatus hodie addizione longobarda prope S. Stephanum, ubi Carolus Magnus anno 786 viserat.

Sigillum universitatis.

Saeculo 11 Bolonia ut civitas libera crescere rursus coepit, se adiuncturus Legae Langobardae contra Fridericum Barbarossam anno 1164. Anno 1088 Studium conditum est, iam veterissima universitas Europaeana est, cui erant praeclarissimi eruditi mediaevales Irnerius, et ex discipulis, Dantes, Boccacius, et Petrarca. Saeculo 12 nova moenia urbi crescenti confecta sunt, et alia saeculo 14.

Anno 1256, Bononia Legem Paradisi promulgavit, qua servitudo feudalis dissoluta est, liberatis publica impensa servis. Media urbs eo tempore erat plena turrium (fortasse fere 180) optimatibus familiis constructarum, multis aedificia, ecclesiae, et abbatiae. Anno 1294, Bononia fortasse erat quinta aut sexta maximua urbs Europaea, post Cordubam, Lutetiam, Venetiam, Florentiam, et fortasse Mediolanum, 60 000-70 000 incolis illo.?

Similis plurimis civitatibus ex illo aevo Italicis Bononia per seditiones domesticas detrita est, quibus anno 1274 Lambertazzi e stirpe Ghibellina sunt depulsi. Bononienses, cum proelio ad Zappolinum ab Mutinensibus anno 1325 Bononienses fusi essent, vi obsolescebant et ineunte saeculo 14 obsecraverunt Papam ut eis tutamen daret. Anno 1348 horribili pesti magna fere 30,000 cives excesserunt.

Felicibus annis sub regno Thaddei Pepoli (1337-1347) confectis Bononia Vicecomiti Mediolanensi devenit, sed rursus ad Papam rediit Cardinale Aegidio Albornotio anno 1360. Sequentibus annis invicem respublicana regimina sedebant, sicut illud qui statuerint ut Basilicam S. Petronii et Logiam Mercatorum anno 1377 aedificarent, invicem Papa aut Vicecomitibus instaurantibus, familiisque Bononiensibus inter se adsidue dimicantibus. Medio saeculo 15 familia Bentivolgio gubernationem Bononiae adepta est, regnantibus Sante (1445-1462) et Iohanne II (1462-1506). In qua aetate, civitas multum floruit, cum multi architecti et pictores adessent, qui arte et operibus urbem auxerunt. In illa Renascentia, Bononia erat sola civitas Italica in qua mulieres in ullo quaestu exsuperare potebant. Feminis enim ibi plus libertatis quam in aliis civitatibus Italicis erat; aliae etiam ad universitatem frequentare et gradum suscipere potuerunt.

Cum exercitus pontificalis Iulii II Bononiam obsedit, artificiosos thesauros e palatio Iohannis anno 1506 direpit, cuius regnum sic confectum est. Exinde, usque ad annum 1860, Bononia pars Civitatis Pontificiae fuit.

Bononiae anno 1530 Papa insigne imperium capiti Caroli V imposuit, qui fuit ultimus imperator Sacri Romani Imperii a papa coronatus.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Bononiae olim vixerunt et hodie vivunt multi illustres homines, inter quos:

Urbis administratio[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2009 usue ad annum 2010 urbis praefectus fuit Flavius Delbono. Die 16 Maii 2011 Virginius Merola urbis praefectus electus est.

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

Scholae[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Bononia sedes episcopalis metropolitana est, nomine Archidioecesis Bononiensis. Praesens archiepiscopus est Carolus Caffarra.

Vecturae[recensere | fontem recensere]

Aeroportus[recensere | fontem recensere]

Ludi athletici[recensere | fontem recensere]

Bologna Football Club 1909 pediludii urbis Bononiae turma est.

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Vici urbani[recensere | fontem recensere]

Navile, Porto, Reno, San Donato, Santo Stefano, San Vitale, Saragozza, Savena.

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bononiam spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!