Roman numeral 10000 CC DD.svg

Smyrna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Smyrna (discretiva)

Situs Smyrnae in Turcia.

Smyrna seu Zmyrna (Graece Σμύρνα, Ionice Σμύρνη; hodie Turcice İzmir) est antiqua urbs Turciae 2 732 669 incolarum, tertia Turciae Mari Aegaeo adiacens, quae dicitur margarita Aegaei. Smyrna est caput provinciae eiusdem nominis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Smyrna urbs antiquissima est. Iam de Smyrna (nomine ti-Smurna) ab Assyris scriptum est prima parte millennii secundi a.C.n.[1]

Aetate Graeca[recensere | fontem recensere]

Usque ad annum 1923, magna pars incolarum Smyrnae Graeci erant.

Aetate Graecoromana[recensere | fontem recensere]

Columnae antiqui Fori (Graece Agorae).
  • Primo bello Mithridatico, cum rex Mithridates provinciam Asiam vastaret, Smyrnaei in societate Romana constanter remanserunt[4]
  • Anno 43 a.C.n. mense ianuario, Publius Dolabella, qui provincias orientales Cassio Brutoque eripere atque eas partibus Marci Antonii tradere volebat, proconsulem Asiae Gaium Trebonium Smyrnae oppressit ac necavit. Eodem anno Gaius Cassius provinciam Asiam, victo Dolabella, reciperavit.
  • 41-31 a.C.n. post pugnam ad Philippos (42 a.C.n.), Smyrna cum provinciis orientalibus omnibus sub imperio Marci Antonii fuit.
  • Anno 26, senatores Romani Smyrnaeos elegerunt, qui templum aedificarent in quo Tiberius velut deus coleretur, cum undecim civitates Asiae, meritis suis memoratis, certavissent ad hunc honorem adipiscendum[5].
  • Circa 53, apostolus Paulus Smyrnae moratus est. Tunc primum ecclesia christiana in hac urbe fuit (septem ecclesiae in Asia initio fuerunt).
  • Imperator Hadrianus, qui multa itinera in provinciis fecit, in urbe moratus est et eam novis aedificiis ornavit. Templum ipsi Hadriano Smyrnaei aedificaverunt. Tunc enim maxime floruerunt.
  • Anno 155, martyrium Polycarpi episcopi.
  • Anno 178, terrae motus Smyrnam funditus delevit. Paulatim ope Marci Aurelii et successorum restituta est.

Antiquis temporibus commercium maritimum Smyrnam in primis opulentavit, quae tamen et in historia artium nota est. Nam multae officinae ibi pulcherrima signa fictilia producebant.[6] Quae sigella (parva enim saepe erant) iam nono decimo saeculo ab amatoribus et museis colligi coepta sunt. Inter quae genus quoddam morbos et membra turpiter depravata exprimebat: fortasse usui erant in medicorum scholis.[7] Alterum genus ad pulchritudinem supra naturam spectabat, magnis operibus illustrium sculptorum imitandis, ut Polycliti vel Lysippi. Tertium genus ("Ridicula" nonnumquam appellata) homines in vita quotidiana sic depingebat, ut vitia in maius exprimerentur,[8] sive ad risum movendum, sive, cuiusdam fascinii instar, ad malam fortunam avertendam.

Turris horologii in foro horologii Konak (Konak Meydanı) in media urbe.

Coniunctiones communium[recensere | fontem recensere]

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Secundum Vitam Homeri mythistoricam, Herodoto falso adscriptam, Homerus, Graecorum praeclarissimus poeta, Smyrnae natus est.[9]

Ibidem re vera nati sunt aut vixerunt multi clari homines, inter eos:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide en:Smyrna.
  2. Graece Antigonos Monophtalmos.
  3. Strabo XIV,1,4. Vitruvius, De Achitectura IV,1,4. Petzl, Inscriptio n°577.
  4. Tacitus, Annales IV,55-56.
  5. Tacitus, locus laudatus.
  6. Multa in Museo Lupariensi servantur, quae exhibita sunt cum aliis in expositione "Ab Izmir ad Smyrnam : civitas antiqua detecta." (2009/2010)
  7. Nisi fortasse dona ab aegris sanatis in templis ponebantur, solvendorum votorum causa.
  8. Quod vulgo fiebat in arte dicta "hellenistica".
  9. Vide Statium, Silvae IV,2(9).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • [Expositio] : D'Izmir à Smyrne : découverte d'une cité antique, curantibus Isabella Hasselin Rous, Ludovico Laugier, et Johanne-Ludovico Martinez. - Museum Lupariense, 2009. ISBN 978-2-7572-0301-9 /978-2-35031-258-3 (francogallice).
  • Georg Petzl, ed. Die Inschriften von Smyrna. (Latine Inscriptiones Smyrnae) Vol. 2, Grabschriften, postume Ehrungen, Grabepigramme. Inschriften griechischer Städte aus Kleinasien. Vol. 23, 24. Habelt, Bonna 1982, 1987, 1990. ISBN 3-7749-1808-2.
Asiae urbes milies milium incolarum (urbibus Indicis et Sinicis exceptis)
Adana • Ahvaz • Almata • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Cần Thơ • Celiabinsca • Chittagong • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erevanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Ghom • Goyang • Gujranwala • Hải Phòng • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachi • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kuala Lumpur • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandale • Manila • Maschhad • Mecca • Medan • Medina • Mosul • Multan • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pusanum • Pyeongyang • Quansua • Quezon • Rawalpindi • Riad • Saitama • Sana • Sapporum • Schiraz • Semarang • Sendaium • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Tashkent • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Yangon • Yokohama