Ducatus Sabaudiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ducatus Sabaudiae (Italiane: Ducato di Savoia ; Francice: Duché de Savoie) fuit antiqua civitas inter praesentem Italiam, Franciam Helvetiamque.

Vexillum domus Sabaudiae.
Abbatia Altacumbensis, ubi sepulchra complurium comitum ducumque Sabaudiensium iacent

Historia[recensere | fontem recensere]

Ducatus anno 1416 ortus est, cum imperator Sigismundus a Luxemburgio inter Concilium Constantiense comitem Amadeum VIII qui ab anno 1391 comes Sabaudiae fuit ducem fecit.

Caput ducatus fuit Camberiacum (Francice: Chambéry) et ab anno 1563 Taurinum (Italice: Torino).

Praeter urbes Genavae et Lousonii etiam terrae Helvetiae pagorum Valdensis, Valesiae et Genavae ad Ducatum Sabaudiae usque ad annum 1536 pertinerunt.

Anno 1714, post bellum de successione Hispanica, dux Victorius Amadeus II Sabaudiae factus est rex Siciliae. Duces ergo reges fuerunt primum Siciliae, deinceps Sardiniae, quae domui Habsburgensi erat, mutationem cum Sardinia anno 1718.

Comites Sabaudiae[recensere | fontem recensere]

Index comitum Sabaudiae a saeculo 11: Comitatus Sabaudiae

Duces Sabaudiae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barberis, Walter, ed. 2007. I Savoia: i secoli d’oro di una dinastia europea. Taurini: Einaudi.
  • Barbero, Alessandro. 2002. Il Ducato di Savoia, Amministrazione e corte di uno Stato franco-italiano. Romae. ISBN 88-420-6708-3. (Italiane)
  • Page, Agnès. 1993. Vêtir le prince: tissus et couleurs à la cour de Savoie (1427-1447). Lausano:? Université de Lausanne. (Francogallice)
  • Bagliani, Agostino Paravicini, ed. 1990. Les manuscrits enluminés des comtes et ducs de Savoie. Taurini: Umberto Allemandi. (Francogallice)
  • Marie José: Das Haus Savoyen. Von den Ursprüngen bis zum roten Grafen. Stiftung Pro Castellione, Niedergesteln 1994.