Messana
Locus: 38°11′37″N 15°33′15″E
Numerus incolarum: 218 786
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Comune di Messina
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Messana[1] (Italiane Messina; Sicule Missina; Graece Μεσσήνη) est urbs Italiae et municipium circiter 236 960 incolarum, in regione Sicilia sita et caput Urbis metropolitanae Messanensis. Antiquissima urbs tertia Siciliae, quod ad incolas pertinet, est.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Apud Graecos antiquos urbs appellabatur primum Zancle e verbo Siculo (Ζάγκλη, "falx", ex forma portûs), deinde Messana (Μεσσήνη, vide infra). Medio Aevo urbs aliquando appellabatur Mamertina civitas[2], Mesana[2], Messenia[2], Messyna[2], Nuxina[2], Zanela[2], Zanele[2], Zankle[2], Messena.[3]
Nomen adiectivum antiquum est Messanius. Formae posteriores sunt Messanensis[4] (etiam: Messenensis[5], Messanius[6], Mamertinus.[2]
Geographia
[recensere | fontem recensere]Messana apud Fretum Siculum sita est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Zancle a Graecis (in primis Chalcidensibus ac postea Samiis[7]) circiter anno 730 a.C.n. condita est. Circa 494 a.C.n. tyrannus Rheginorum Anaxilaus urbem Zanclen vi cepit atque quia ipse origine Messenius erat[8] nomen eius in Messanam mutavit. Novis enim incolis ex Messenia arcessitis qui tum sub dominatione Lacedaemoniorum duram vitam agebant, urbem velut iterum condidit[9]. Bello Peloponnesiaco Athenienses urbe anno 426 a.C.n. brevi potiti sunt[10] quae iam vere 425 a.C.n. ad Syracusanorum societatem rediit[11]. Eodem anno Messenii a Siculis proelio victi subsequentem oppugnationem Leontinorum et Atheniensium difficile reppulerunt[12]. Anno 264 a.C.n. Mamertini urbem Romanis atque Appio Claudio C.f. Caudici consuli tradiderunt. Primum Bellum Punicum inter Romam et Carthaginem ab hac cessione ortum est. Post hoc bellum Messana civitas libera et foederata a Romanis facta est.
Post finem Imperii Romanii Messana ad Byzantinos et postea ad Arabos pertinuit. Anno 1060 Normanni Messanam ceperunt.
Anno 1548 papa Paulus III bulla nomine "Copiosus in misericordia Dominus" fundationi annuit studii generalis Iesuitarum, ex quo demum fiebat Studiorum Universitas Messanae. Nostra aetate studentium numerus universitatis publicae est ca. 30 milia.
Per multa saecula Messana civitas numerosa erat usque ad annum 1783, quo terrae motus causa omnino deleta est. Anno 1908 alter terrae motus gravis urbem denuo percussit.
Hodie Messana moderna ac nova civitas est, sed non iam habet centrum historicum terrae motus et ruinae secundi belli mundani causa.
Insignia
[recensere | fontem recensere]Sententia
[recensere | fontem recensere]Sententia urbis est: Messana Nobile Siciliae Caput
Nati
[recensere | fontem recensere]Aedificia egregia
[recensere | fontem recensere]- Ecclesia cathedralis metropolitana Assumptionis B.M.V.
- Ecclesia cumcathedralis Sanctissimi Salvatoris
- Ianua Gratia
Ecclesia Catholica Romana
[recensere | fontem recensere]Messana, cum Liparis et Sancta Lucia Melae, sedes episcopalis metropolitana est. Nomen sedis episcopalis Archidioecesis Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae[4] est.
Fractiones, vici et loci in municipio
[recensere | fontem recensere]Vici urbani (Circumscriptiones)
[recensere | fontem recensere]- I Circumscriptio (Messana) - Normanno:
Giampilieri Marina - Giampilieri Superiore - Molino - Altolia - Briga Marina - Briga Superiore - Pezzolo - Ponte Schiavo - Santa Margherita Marina - Santo Stefano di Briga - Santa Margherita - Santo Stefano Medio - Galati Marina - Galati Superiore - Galati Inferiore - Mili San Marco - Mili Marina - Mili San Pietro - Tipoldo - Larderìa - Tremestieri.
- Ii Circumscriptio (Messana) - Calispera:
Pistonera (Italiane: Pistunina) Zafferìa - Santa Lucia sopra Contesse - Villaggio CEP - Villaggio UNRRA - Contesse - Minissale - San Filippo Inferiore - S. Filippo Superiore.
- Iii Circumscriptio (Messana) - Tre Santi:
Rione Taormina - Gazzi - Mangialupi - Rione Aldisio - Rione Ferrovieri - Cannamele - Cumìa Superiore - Cumìa Inferiore - Valle degli Angeli - Santo - Bordonaro - Calorendi - Rione Santo Bordonaro - Palmara - Carrubbara - Monte Santo - Camaro Inferiore - Camaro - Bisconte - Cataratti.
- IV Circumscriptio (Messana) - Dina e Clarenza:
Gonzaga - Montepiselli - Gravitelli - Torre Vittoria - San Raineri - Galletta.
- V Circumscriptio (Messana) - Antonello da Messina:
Villaggio Svizzero - Giostra - Basile - Ritiro - Scala Ritiro - San Licandro - Regina Elena - San Michele - SS. Annunziata - Paradiso.
- VI Circumscriptio (Messana) - Peloro:
Contemplazione - Pace - S. Agata - Ganzirri - Torre Faro - Capo Peloro - Mortelle - Timpazzi - Casa Bianca - Sperone - Faro Superiore - Curcuraci - Massa San Giovanni - Massa Santa Lucia - Massa San Nicola - Massa San Giorgio - Acqualadrone - Spartà - Castanea delle Furie - Salice - San Saba (Messina) - Rodia - Ortoliuzzo - Gesso.
Municipia finitima
[recensere | fontem recensere]- Flumen Dionysii
- Gitala
- Monfortis Sancti Georgii
- Rametta
- Saponaria
- Scaletta
- Briosa vel Villa Franca Tyrrhenica
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- 2000, Nel cuore del Mediterraneo antico: Reggio, Messina e le colonie calcidesi dell'area dello Stretto (cur. Michaele Gras et aliis), Corigliano Calabro: Meridiana libri.
- Georgius Vallet (1958). Rhégion et Zancle : histoire, commerce et civilisation des cités chalcidiennes du détroit de Messine, De Boccard. (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome ; 189) Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Messāna, -ae f. Marcus Tullius Cicero, In Verrem 2.1.27 et passim.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 2.7 2.8 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ http://www.dizionario-latino.com/dizionario-italiano-latino.php?lemma=MESSINA100
- ↑ 4.0 4.1 Cf. "Archidioecesis Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ http://www.dizionario-latino.com/dizionario-italiano-latino.php?lemma=MESSINESE100
- ↑ http://www.dizionario-latino.com/dizionario-italiano-latino.php?lemma=MESSINESE100
- ↑ Herodotus, Erato 22-24 et Polyhymnia 164. Thucydides VI.4.5. Aristoteles, Politica V.3.12.
- ↑ Strabo VI.1.6.
- ↑ Thucydides VI.4.6. Pausanias IV.23. Cf. F. Corsano, "I Messeni dello strato e Pausania", Parola del passato 1980(195) ː 436-440.
- ↑ Thucydides III.90.
- ↑ Thucydides IV.1.
- ↑ Thucydides IV.24-25.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Messanam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 38°11′37″N 15°33′15″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Store norske Lexikon |
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Urbis vexillum
-
Ecclesia Cathedralis
-
Portus Messanensis
-
Vici urbani (Circumscriptiones)
-
Fons ecclesiae cathedralis
-
Ianua Gratia
Ancona • Aquila • Augusta Praetoria • Augusta Taurinorum • Barium • Bononia • Campus Bassus • Caralis • Catana • Florentia • Genua • Mediolanum • Messana • Neapolis • Panormus • Perusia • Potentia • Regium • Roma • Tergeste • Tridentum • Venetiae Capsae cognatae: Regiones Italiae • Capita provinciarum metropoleonque Italicarum | |