Jump to content

Placentia

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Placentia (discretiva).
Wikidata Placentia
Res apud Vicidata repertae:
Placentia: insigne
Placentia: insigne
Civitas: Italia
Locus: 45°3′0″N 9°42′0″E
Numerus incolarum: 102 465
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Piacenza

Gestio

Procuratio superior: Provincia Placentina

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Plasentia, Erfordia, Stauropolis Ad Rha, Placentia, Potentia

Tabula aut despectus

Placentia: situs
Placentia: situs
Placentia

Placentia[1][2] (-ae, f.; alia nomina: Plasentia[2] et cetera; Italiane: Piacenza) est Urbs Italiae et municipium, circiter 102410 incolarum, in Regione Aemilia-Romania (Aemilia) sita et caput Provinciae Placentinae. Urbani Placentini[2] appellantur.

Urbs apud flumen Padum sita est.

Haec urbs est statio in via Francigena, quae peregrinos Romam ducit. In itinerario Sigerici, Fidentia, cum nomine Placentia, submansio XXXVIII fuit.

Alia latina nomina urbis sunt[2]: Plecyenza, Plasencia, Piacentina Civitas, Placencia, Picentum, Picentia, Piaxenza.

Latina nomina urbani sunt[2]: Placentini et Piaxentini.

Urbs a Romanis cum Cremona apud aliam ripam Padi ut castrum condita est anno 218 a.C.n. Quam statim, Hannibale transeunte in campo Padano, Galli Boiani seditiosi comminantur.

Proelium Placentiae opposuit anno 456, Avito et Ricimero imperatoribus. Vicit autem Ricimer. Avito parcuit et eum fieri episcopum Placentiae sivit.

Anno 1095, fuit sedes concilii Placentiae, ex quo oritur prima pugna Crucis.

Ab anno 1545, Placentia ad Ducatum Parmae et Placentiae pertinuit.

Anno 1796, Napoleo Bonaparte ducem Austriae Beaulieum fallit et transit Padanum in Placentia die 7 Maii, quod annona potiri eum sinit, cogere Beaulieum signa vertere, et in proelio Lai Pompeiae die 10 Maii vincere. Napoleo Placentiam Rei Publicae Cispadanae (postea Rei Publicae Cisalpina et ab anno 1802 Rei Publicae Italiae appellatae) coniunxit.

Post cladem Napolonis anno 1815, Ducatus Parmae et Placentiae restitutus est, sed anno 1860 Placentia Regno Sardiniae (ab anno 1861 Regno Italiae) coniuncta est.

Praeclari cives

[recensere | fontem recensere]

Placentiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter eos:

Ecclesia Catholica Romana

[recensere | fontem recensere]

Placentia, cum Bobio, sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est, et praesens episcopus est Ioannes Ambrosio. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Placentina-Bobiensis est.

Fractiones, vici et loci in municipio

[recensere | fontem recensere]
  • Borghetto,
  • Gerbido,
  • I Vaccari,
  • La Verza,
  • Le Mose,
  • Montale,
  • Mortizza,
  • Mucinasso,
  • Pittolo,
  • Roncaliae,
  • San Bonico,
  • Vallera.

Municipia finitima

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Situs publicus (Italiane)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Placentiam spectant.
Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum Aesernia Agrigentum Alexandria Statiellorum Ancona Andria Aquila Ariminum Aristianis Arretium Asculum Picenum Aternum Augusta Taurinorum Baretium Barium Barolum Bauzanum Bellunum Beneventum Bergomum Bononia Brixia Brundisium Bugella Caesena Campus Bassus Caralis Carbonia Carraria Caserta Catacium Catana Comum Consentia Cremona Croton Cuneum Drepanum Ecclesiae Ferraria Firmum Picenum Florentia Forum Livii Fovea Frusino Genua Goritia Grossetum Hasta Pompeia Henna Imperia Interamna Nahars Interamna Praetutia Labro Lanusei Latina Laus Nova Leucum Luca Lupiae Macerata Mantua Massa Mathera Mediolanum Messana Modicia Mutina Neapolis Nissa Novaria Nugor Olbia Panormus Papia Parma Patavium Perusia Pisae Pisaurum Pistorium Placentia Portus Ilii Portus Naonis Potentia Pratum Ragusia Ravenna Reate Regium Regium Lepidi Rodigium Roma Salernum Sassaris Savo Sena Iulia Spedia Sullurium Sundrium Syracusae Tarentum Tarvisium Teate Templum Tergeste Tridentum Turenum Urbinum Utinum Venetiae Verbania Vercellae Verona Vibo Valentia Vicetia Villaxidrum Viterbium

Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!