Petrus Ligorius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Villa Estensis Tiburtina, opus maxime celebre Petri Ligorii architecti.

Petrus Ligorius, natus Neapoli anno verisimiliter 1550 et Ferrariae die 30 Octobris 1583 mortuus, fuit architectus, pictor, archaeologus et topiarius ex Italia oriundus. Socius erat Academiae Pantheonis ab anno 1548 atque excavationes archaeologicas fecit in Villa Adriana. Inter eius opera Villa Pia in hortis Vaticanis et famosa Villa Estensis Tiburtina commemorantur.