Siro

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Siro, etiam Syro, Siron, et Syron, saepe Siro Epicureus (floruit circa 50 a.C.n.), fuit philosophus Epicureus qui Neapole habitavit. Scholam Neapole instituit, et Vergilium docuit.[1] Duo poemata Vergilio in Appendice Vergiliana tributa[2] Sironem nominant. Poeta hic de pace petenda una cum Sirone loquitur:

Nos ad beatos vela mittimus portus
magni petentes docta dicta Sironis,
vitamque ab omni vindicabimus cura.[3]

Cicero de Sirone mentionem interdum facit, et Sironem Philodemumque dicit fuisse "cum optimos viros, tum homines doctissimos."[4] Apud Servium, commentatorem saeculi quinti, Siro in Vergilii Ecloga sexta ut persona Silenus celebratur.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Donatus, Vita Vergilii, 79.
  2. Vergilii Catalepton 5 et Catalepton 8.
  3. Vergilii Catalepton 5.
  4. Cicero, De Finibus, 2.35.
  5. Servius de Ecloga 6.1.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!