Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Apis mellifera

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Apis (discretiva)

Apis
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Hymenoptera
Superfamilia: Apoidea
Familia: Apidae
Tribus: Apini
Genus: Apis
Binomen
Apis mellifera
Linnaeus

Apis mellifera, antique apis, est parvum familiae Apidarum insectum, quod nectar ex floribus fert ut mel faciat; simul pollen (i.e., pulverem seminum) inter flores saepe portat. Apes, quae venenum morsibus inspirare possunt, sunt insecta socialia.

In quibusdam linguis, apes "muscae melis" appellantur, quamquam non sunt muscae in opinione peritorum, quod muscae verae sunt diptera.

M. Terentii Varronis De Re Rustica de societatibus apium hominumque dicit:

Apes non sunt solitaria natura, ut aquilae, sed ut homines. Quod si in hoc faciunt etiam graculi, at non idem, quod hic societas operis et aedificiorum, quod illic non est, hic ratio atque ars, ab his opus facere discunt, ab his aedificare, ab his cibaria condere. Tria enim harum: cibus, domus, opus, neque idem quod cera cibus, nec quod mel, nec quod domus. Non in favo sex angulis cella, totidem quot habet ipsa pedes? Quod geometrae hexagonon fieri in orbi rutundo ostendunt, ut plurimum loci includatur. Foris pascuntur, intus opus faciunt, quod dulcissimum quod est, et deis et hominibus est acceptum, quod favus venit in altaria et mel ad principia convivi et in secundam mensam administratur. Haec ut hominum civitates, quod hic est et rex et imperium et societas. Secuntur omnia pura. Itaque nulla harum adsidit in loco inquinato aut eo qui male oleat, neque etiam in eo qui bona olet unguenta. Itaque iis unctus qui accessit, pungunt, non, ut muscae, ligurriunt, quod nemo has videt, ut illas, in carne aut sanguine aut adipe. Ideo modo considunt in eis quorum sapor dulcis. Minime malefica, quod nullius opus vellicans facit deterius, neque ignava, ut non, qui eius conetur disturbare, resistat; neque tamen nescia suae imbecillitatis.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Re Rustica (3.16.4–8) M. Terentii Varronis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Apis mellifera revolat ad alveum suum et pollen in corbicula sua portat


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!