Marcus Tullius Cicero (minor)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Tullius Cicero (natus anno 65 a.C.n., mortuus ignoto anno) fuit filius Marci Tullii Ciceronis clari oratoris et senator Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Mater eius Terentia, soror Tullia fuit, quae autem ante tempus mortua est. Pater ei nonnulla opera, i.a. et De officiis dedicavit. Ipde iunior orbus mortuus est.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Anno 51 a.C.n. patrem et Quintum patruum in Ciliciam secutus est et aliquamdiu apud regem Deiotarum vixerunt. Anno 49 a.C.n. in Graeciam fugit, quod Gaius Iulius Caesar Italiam expugnaverat. Post pugnam apud Pharsalum anno 48 factam Brundisio ad annum 47 a.C.n. veniam Caesaris exspectabat. Ne nunc Hispania pro Caesare pugnaret, pater vetuit. Anno 45 a.C.n. Marcus Athenas iit, ut philosophiae Cratippo magistro studeret[1], dum anno 43 a.C.n. de nece patris audiret. Deinde apud Marcum Iunium Brutum legatus militum vixit, tum proscriptus ad Sextum Pompeium, filium Gnaei Pompeii Magni fugit[2]. Denique anno 39 a.C.n. veniam accepit et ad Octavianum venit, qui eum benigne accepit et magistratibus ornavit, ut proscriptionem patris a triumviris constitutam ignosceret.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 30 a.C.n., post Marcum Antonium victum, Octavianus ei consulem suffectum fecit, ut ex eadem rostra, qua caput patris XIII annos ante expositum erat, nuntium de morte Marci Antonii, qui patrem suum necaverat, ediceret[3] et legem de damnatione memoriae eius promulgaret[4]. Deinde Augur nominatus est atque annis 27 - 25 legatus Syriae erat. Anno 23 a.C.n. proconsul Asiae fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Pomponius Atticus filii largitiam reprehendebat (ad Att. XII, 32; XIII 1
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 902-903
  3. Appianus Alexandrinus, Bella civilia IV 51
  4. Plutarchus, Vita Ciceronis 49