Laelius de amicitia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Laelius de amicitia est dialogus philosophicus M. Tulli Ciceronis, quem scripsit anno 44 a.C.n., post Caesaris mortem, quia Titus Pomponius Atticus Ciceronem aliquid scribere de amicitia oraverat. Liber narrat de amicitia inter Publium Scipionem Aemilianum, nuper mortuum, et Gaium Laelium (cos. 140), qui est persona princeps dialogi.

Contextus[recensere | fontem recensere]

Scipione Aemiliano mortuo Quintus Mucius Scaevola (olim re vera magister Ciceronis) et Gaius Fannius Strabo Laelium rogant de amicitia Laelii et Scipionis. Laelius dicit nullam veram amicitiam exstare nisi inter bonos (18). Amicitia est "omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio" (20), et amicus est quasi alter idem (80).

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!