Somnium Scipionis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tellus et Luna a caelesti spatio visae.

Somnium Scipionis, quod in Libro Sexto Ciceronis de Re Publica invenitur, narrat somnium quo Publio Cornelio Scipioni Aemiliano (185–129), qui tertio bello Punico Carthaginem delevit, avus Publius Cornelius Scipio Africanus Maior (236–184, qui secundo bello Punico cum Carthaginiensibus sub Hannibalo pugnaverat) apparet. Scipiones tellurem ex superioribus locis contemplantur et de vita humana et de gloria disserunt. Macrobius Commentarios in Somnium Scipionis scripsit.

Ecce verba avi Africani, qui orbem terrarum apud caelestia spatia sicut rem parvam depingit et hortatur ut gloria humana contemnatur:

Tum Africanus: 'Sentio' inquit 'te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari; quae si tibi parva, ut est, ita videtur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas, eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis; a quibus exspectare gloriam certe nullam potestis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]