Latinitas nondum censa

Catilinae coniuratio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Catilinae coniuratio (Sallustius)

Catilinae coniuratio anno 63 a.C.n. Romae saevivit, incitante L. Sergio Catilina, consulibus M. Cicerone et C. Antonio Hybrida. Duce imprimis Cicerone coniuratio exstirpata est.

Ad conventum primum eorum qui in coniuratione participabant, "circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus" (scilicet die circiter 1 Iunii 64 a.C.n.) accesserunt, secundum Sallustium, "senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles".[1] Fuerunt qui dicerent ea nocte Catilinam "cum ad iusiurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino commixtum in pateris circumtulisse: inde cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicut in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo dicationem fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii".[2]

Socios Catilina in regiones varias, "C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit"; interdum "in Hispania Citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum" posuerat.[3] Conventum alterum Cicero in oratione Catilinaria prima media nocte 6 Novembris 63 collocare vult, Sallustius paullo antea.[4]

Senatus Romanus die 21 Octobris 63 Senatus consultum ultimum decrevit. Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apulia militaverunt. Cicero orationem Catilinariam primam die 8 Novembris 64 pronuntiavit; eo die Catilina e Roma ad Manlium fugit.

Alii coniurati, P. Umbrenus et T. Volturcium, legatos Allobrogum Romae missos subornare voluerunt. Illi autem per patronum suum Q. Fabium Sangam de hoc conatu Ciceroni nuntia miserunt; cuius iussu praetores Lucius Flaccus et Gaius Pomptinus iuxta pontem Mulviam die 3 Decembris 63 insidias fecerunt coniuratosque nonnullos ceperunt. Senatui die 5 Decembris 63, suadentibus praesertim Cicerone et Catone, abnuente C. Caesare, poenam mortis in quinque coniuratos Romae captos imponere placuit, scilicet Lentulum Suram, Cethegum, Statilium, Gabinium et C. Caeparium.[5] Catilina ipse proelium iuxta Pistoriam contra Metellum Celerem mense Ianuario 62 a.C.n. commisit ibique in pugna interfectus est.[6]

Quidam M. Crassum occultiorem participem fuisse crediderunt.[7] Sempronia (D. Bruti tyrannicidae mater) praeclara fuit inter feminas coniuratas.[8] Fulvia, Q. Curii amica, prima omnium de coniuratione aliis nuntiavit, inter quos tandem Ciceroni; quem postea Q. Curius ipse de rebus a Catilina gestis certiorem fecit.[9]

Novius Niger quaesitor de coniuratione anno 62 a.C.n. meruit; apud quem Q. Curius et L. Vettius C. Caesarem participem coniurationis fuisse "Curius e Catilina se cognovisse dicebat, Vettius etiam chirographum eius Catilinae datum pollicebatur".[10]

Anno 1973, compositor Iain Hamilton operam scaenicam The Catiline Conspiracy scripsit.[11]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sallustius, Catilinae coniuratio 17.1-5
  2. Sallustius, Catilinae coniuratio 22.1-2
  3. Sallustius, Catilinae coniuratio 27.1, 21.3
  4. Cicero, In Catilinam oratio I ; Sallustius, Catilinae coniuratio 27.3-4
  5. Sallustius, Catilinae coniuratio 50-55
  6. Sallustius, Catilinae coniuratio 56-61
  7. Sallustius, Catilinae coniuratio 17.7
  8. Sallustius, Catilinae coniuratio 25
  9. Sallustius, Catilinae coniuratio 23, 26, 28
  10. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 14, 17; cf. Sallustius, Catilinae coniuratio 49.1; Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 7-8
  11. Besch

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Besch, Anthony. 1974. "The Catiline Conspiracy." The Musical Times 115.1573: 210-211.
  • Boyd, Barbara Weiden.1998. Virtus Effeminata and Sallust's Sempronia. In Transactions of the American Philological Association 117:183-201.