Neologismus
E Vicipaedia
Neologismus (Graece νεολογισμός < νέος 'novus' + λόγος 'verbum') vel verbum novatum est vocabulum prius non adhibitum.
Index |
Lingua Latina [recensere]
Cum lingua Latina hodie non utuntur populi terrae, pro rebus modernis saepe oportet nova verba formare.
De neologismis creandis diversae sunt sententiae
- Pars censet verba quae in linguis modernis exstant ad linguam Latinam quam minimis mutationibus accommodanda esse ; e.g., creditur Anglice computer = Latine computator vel computor. Sed exemplum videt neologismi sensui non semper sunt neologismi vocabulae. Verbum computator a Seneca dictum, sed sensu hominis calculantis et non machinae calculantis.
- Pars censet in creandis verbis etiam significationem suffixorum spectandam esse. Ea de causa suffixum -or solum ad personas neque ad res adhibendum esse ; e.g., Anglice computer = Latine computatrum (sicut aratrum ab arando)
- Pars vero (interdum per iocum) censet verba linguarum hodiernarum cum suffixis Latinis in linguam Latinam transferenda esse ; e.g., Anglice handlebar = Latine handbarium (rectius: manubrium birotale). Exemplum sit "burgus", quod verbum iam Romani antiqui ex verbo Germanico burg sumpserunt.
Vide etiam [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Angelinus, Vido. 1994. De neologismis Latinis. Melissa 60:10–11.
Nexus externus [recensere]
| Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |