Ausbausprache - Abstandsprache - Dachsprache

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Trias Ausbausprache (lingua elaborata) – Abstandsprache (lingua distantia definita)– Dachsprache (lingua tectoria) est sociolinguistica linguarum typologia explicata a linguista Henricus Kloss ad linguas sive dialectos explicandas dispertiendasque (Sprache Theodisce significat 'lingua'). Haec verba primo inveniri videntur in commentatione ab Henrico Kloss facto, "Abstand-languages and Ausbau-languages" (Anthropological linguistics, 1967, 9), sed nunc sunt pars vocabularii sociolinguistici.

Haec typologia causas diversas, quare alia lingua, alia dialectos vocetur, melius interpretari vult, hinc causas sociales statu, fortuna, limitibus inter civitates nisas, illinc structuram vocabulariumque linguarum spectans.

Terminologia[recensere | fontem recensere]

  • Ausbausprache (lingua elaborata): Varietas "Ausbausprache" dicitur, si est autonoma ab aliis linguis, id est habet proprias normas, saepe in schola docetur, ad multas et varias res scribendas adhibetur, forsitan lingua cuiusdam civitatis publica est. Contra lingua non elaborata tantum in loquendo et in rebus privatis in usu est.
  • Abstandsprache (lingua distantia nata): Varietas "Abstandsprache" dicitur comparata cum alia lingua, si quaeque est talis diversa ab alia, ut dialecti dicere non possint. Criteria sunt structurae proprietates linguarum. Quae sit "Abstand" accurate disputatur, saepe mutua perspicuitas proponitur. Exemplum clarum est Lingua Vasconica comparata cum Lingua Hispanica. Tales linguae saepe vile ducuntur, praecipue si earum "Dachsprache" (lingua tectoria) longa traditione scribendi gaudet. Est exempli gratia magna distantia inter linguam Arabicam normatam et Arabicam Aegyptiam.
  • Dachsprache (lingua tectoria): Varietas "Dachsprache" dicitur, quae variis dialectis communi linguae normatae est (vide etiam: continuum dialectorum). Exempla sunt linguae Italiana et Theodisca.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Termini amplius definiti sunt in commentationibus sequentibus: