De vulgari eloquentia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dantes Alagherius ab Andrea del Castagno anno 1450 pictus

De vulgari eloquentia est tractatus de linguis Romanicis, dialectis Italicis, litteris in his sermonibus compositis, et optimo sermone eligendo. Latine scriptus est a poeta Italico Dante Alagherio anno fere 1304. In mente habuit quattuor libros de hac re scribere,[1] sed duos tantum confecit.

In enumeratione sermonum Romanicorum, Dantes primus ille distinctionem facit secundum verbum affirmationis inter linguas Francogalliae septentrionalis (linguam oil), Provinciae (linguam oc), Italiae (linguam si).

Opus Latine scriptum est quod Dantes vult persuadere doctis aetatis suae Italicam linguam ad omnia argumenta tractanda aptam esse et facultates varias et diversas habere ita ut docti quoque ea lingua uti cum dignitate possint.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. quia illum elucidare intendimus in quarto huius operis II.4.i

Nexus externi[recensere | fontem recensere]