Lingua Britannica
E Vicipaedia
| Lingua Britannica | ||
|---|---|---|
| Taxinomia: | parens gregis Britannici linguarum Celticarum e familia Indoeuropaea | |
| Status: | status antiquus linguarum Cambricae, Cornubicae, Britonicae | |
| Sigla: | 1 —, 2 cel, 3 — | |
| Usus | ||
| Aevum: | usque ad saeculum VI | |
| Situs: | lingua olim Britanniae meridionalis praeromanae et Romanae
e testimoniis paucis et e comparatione linguistica restituenda
|
|
| Litterae: | ||
| Scriptura: | ||
|
|
||
Lingua Britannica[1] tempore Imperii Romani in provinciis Britanniae adhibita est. Ad familiam Celticam linguarum Indoeuropaearum pertinuit; parens fuit linguarum Cambricae, Cornubicae, Britonicae. Originem linguarum hodiernarum, terminumque linguae Britannicae, ponere possumus iuxta proelium apud Dyrham anno 577 (quod terras Cambricas a Cornubicis separavit) seu iuxta Britannorum migrationem saeculo VI ad Armoricam (e qua migratione orta est lingua Armoricana). Lingua Britannica, haud scripta, e testimoniis paucis et e comparatione linguistica restituenda est.
Notae [recensere]
- ↑ Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 12v
Bibliographia [recensere]
- Kenneth Hurlstone Jackson, Language and History in Early Britain. Edinburgi: Edinburgh University Press, 1953