Lingua Nordica antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Nordica antiqua
Colore rubro lingua Norvegica antiqua occidentalis, russo lingua Norvegica antiqua orientalis, fuchseo Lingua Gutnica antiqua, viridi aliae linguae Germanicae quae similes Norvegicae erant.
nomen latine Norvegiensis antiqua
nomen dǫnsk tunga, norrǿna
civitas Dania, Norvegia, Suecia, Islandia
familia Linguae Germanicae

Lingua Nordica antiqua est lingua Germanica (itaque lingua Indoeuropaea) quae in Scandinavia et terris Vicingis ab saeculo VIII usque ad saeculum XV adhibita est, fons linguarum Danicae, Norvegicae modernae, Suecicae, Islandicae, et Faroicae. Originem traxit a lingua Scandica et lingua Norrena; sunt qui putant linguam Nordicam antiquam a Lingua Gutnica antiqua originem traxisse.

Exemplum[recensere | fontem recensere]

Locus ex Vǫluspá 19:

Nordice Latine
Ask veit ek standa, Fraxinum scio stare
heitir Yggdrasill, nomine Yggdrasill,
hár baðmr, ausinn arbor immanis, luto
hvíta auri; albo sparsa
þaðan koma döggvar, illinc ros venit,
þærs í dala falla, qui in valles cadit,
stendr æ yfir grønn constat in aeternum virens
urðarbrunni. super puteum fati

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!