Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hydrophiidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Serpens marina
Pelamis platurus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Subphylum: Vertebrata
Classis: Reptilia
Ordo: Squamata
Subordo: Serpentes
Familia: Elapidae
Boie, 1827
Pro anguibus marinis in mythologia et cryptozoologia, vide Serpens marinus.

Serpentes marinae vel angues marini, aliquando familiae formà Hydrophiidae (e Graeco hydro- 'aqua' + ophis 'serpens') appellatae, aliquando subfamilia (Elapidarum) Hydrophiinae, sunt nonnullae species familiae Elapidarum, quae in mari habitant. Cum familia habeatur, duas in subfamilias dividitur, quae Laticaudinae (Laticaudam tantum comprehendens) et Hydrophiinae sunt.

Corpus vitae marinae commodatur caudae gratia, quae in pinnae formam commutata est. Inter cunctas Serpentes Hydrophiidae venenosissimae sunt, sed timidae, quare raro homines mordent.

Se evolverunt ex maioribus terrestribus, sed plurimi se late ad vitam omnino aquaticam adaptaverunt, et ergo super terram moveri non possunt, genere Laticauda excepto, cuius species avitas retinent proprietates quae eis motum super terram sinunt. Angues marini in calidis aquis litoralibis ab Oceano Indico ad Pacificum inveniuntur. Omnibus sunt caudae remiformes, et multis sunt corpora lateraliter compressa, caudarum anguilliformium similia. Omnibus, branchiis carentibus, piscium dissimilibus, emergendum est ut respirent. Ei sunt inter aquatissima omnium vertebratorum quae aerem spirant.[1] Inter hunc gregem sunt species quibus sunt potentissima omnium serpentium venena. Nonnullae species, quibus est natura lenis, solum inritatae mordunt, sed aliae sunt hostiliores. Septendecim genera nunc describuntur, quibus sunt sexaginta duae species.[2][3]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Adulti plurimarum specierum ad 120–150 cm longi sunt,[4] quarum maxima species, Hydrophis spiralis, ad 3 m crescit.[5] Oculi sunt parvi, pupula rotunda praediti,[6] et plurimis sunt nares dorsales.[7] Capita a capitibus elapidarum terrestrium non modis maioribus discrepant, quamquam dentitio est primitiva,? dentibus brevibus et (Emydocephalo excepto) ad duodeviginti minoribus dentibus post eos in maxilla.[1]

Plurimi angues marini sunt omnino aquatici et se ad circumiectum naturalem multis modis accommodaverunt, quorum propriissimus est cauda remiformis, quae facultatem natandi auxit.[8] Corpora multarum specierum varie sunt lateraliter compressa, praecipue in speciebus pelagicis. Solum genus quod amplificatas squamas ventrales retinet est Laticauda, cui sunt quinque species. Hi serpentes putantur primitiviores,? quia ei iam super terram plerumque degunt, ubi squamae ventrales manum? necessarium eis praebet.[4][7] Laticaudae etiam sunt soli angues marini quibus sunt squamae internasales: eorum nares non sunt dorsales.[8]

Plurimi angues marini per cutem respirare possunt. Inter reptilia, haec potestas est inusitata, quod eorum cutis est crassa et squamosa; investigationes autem Pelamidis platuri, speciei pelagicae, monstraverunt hanc speciem circa quinta partem oxygenii requisiti sic adipisci posse, et ergo diutissime urinari posse.[9]

Sicut alia animalia terrestria quae se ad vitam in marino circumiectu naturali accommodaverunt, angues marini multo plus salem per diaetam sorbent quam eorum cognati terrestres. Mammalia salem in solutione expellere possunt, plerumque in urina, sed munus renum in avibus et reptilibus est debilius; ergo in avibus, praecipue in sphenisciformibus, sal ex glandibus nasalibus emovetur, sicut in iguanis marinis Insularum Galapagensium. Chelonioideis sunt glandes lacrimales, quae salsissimas lacrimas proferunt. In anguibus marinis, posteriores glandes sublinguales, sub et circa vaginam linguae, se evolverunt ut salem actione linguae eiciant.[1][7]

Squamae inter angues marinos maxime variant. Contra terrestres serpentium species, quibus sunt squamae imbricatae ad abrasionem resistendam, squamae plurimorum anguium marinorum non imminent. Speciebus autem quae in scopulis habitant, sicut Aypisurus, sunt squamae imbricatae ad resistendum curalium acrem. Ipsae squamae sunt leves, cum carinis praeditae, spinosae, vel granulares saepe verrucarum similes. Pelamis corporeas habet squamas clavorum similes, dum squamae caudales sunt confines lamina hexagonales.[7]

Aipysuro laevi sunt photoreceptores in cuti caudali, ut lucem inveniant et probabiliter faciant ut se inter formamina curalii interdiu lateant. Quamquam aliae species non investigatae sunt, A. laevis fortasse in eam partem non est unicus inter angues marinos.[10]

Area geographica et habitatio[recensere | fontem recensere]

Plurimi angues marini in calidis Oceani Indici et occidentalibus Oceani Pacifici aquis tropicis habitant,[4] paucis speciebus procul in Oceania habitantibus.[11] Area geographica unius speciei, Pelamis platuri, est latior quam area geographica omnium specierum reptilium, praeter paucas chelonioideorum species.[1] Patet ab orientali Africae litore, a Dzibuto in septentrionibus ad Civitatem Capitis in australem (Spawls et Branch 1995) trans oceanos Indicum et Pacificum, ad australem ad septentrionale Novae Zelandiae litus,[11][12] adeo ad occidentale Americae litus, ubi a Peruvia septentrionali in australi (Insulis Galapagensibus non exclusis) ad Sinum Californiae in septentrionibus extenditur. Specimina remota inveniuntur ad septentriones ante litus urbis Sancti Clementis Californiae in Civitatibus Foederatis.[9]

Angues marini in Oceano Atlantico et maribus Caribico, Rubro, Mediterraneoque non habitant. Aliqui angues marini in paludibus manglis et in similibus aquae amarae habitationibus habitant, et duae species in aqua dulci habitant: Hydrophis semperi in Lacu Taal in Philippinis, et Laticauda crockeri in Lacu Te Nggano Insulae Rennell in Insulis Salomonis.[7]

Victus[recensere | fontem recensere]

Plurimi angues marini piscibus, praecipue anguilliformibus, vescuntur.[8] Una species mollusca et crustacea,[7][8] sicut dendrobranchiata,[11] anteponit, dum aliae solum ovis piscium vescuntur. Aliis speciebus quae super scopulos habitant sunt parva capita et colla tenuia, ut eae parva extrahant anguilliformia ex leni imi maris sabulo, ubi se celant.[7] Stidworthy (1974) dicit angues marinos escam ex linea piscatoria aliquando capere.[4]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Genus[2][3] Auctor taxoni[2] Species[2] Subsp.*[2] Nomen Anglicum[3] Area geographica[3]
Acalyptophis Boulenger, 1869 1 0 Spiny-headed sea snake, horned sea snake Sinus Thailandiae; Mare Sinense Australe; Fretum Taivaniae; et litora Guangdong, Indonesiae, Philippinarum, Novae Guineae, Novae Caledoniae, Australiae (Territorii Septentrionalis, Terrae Reginae, Australiae Occidentalis)
Aipysurus Lacépède, 1804 7 1 Olive sea snakes Mare Timorense, Mare Sinense Australe, Sinus Thailandiae, et litora Australiae (Territorii Septentrionalis, Terrae Reginae, Australiae Occidentalis), Novae Caledoniae, Insularum Fidelitatis, Novae Guineae meridianae, Indonesiae, Malaesiae, et Vietnamiae.
Astrotia Fischer, 1855 1 0 Stoke's sea snake Regiones litorales ab India et Sri Lanka occidentalibus per Sinum Thailandiae ad Mare Sinense Australe, in Malaesia occidentali, ab Indonesia ad Novam Guineam, litora septentrionalia et orientalia Australiae, Philippinae
Emydocephalus Krefft, 1869 2 0 Turtlehead sea snakes Litora Timoriae (Mare Indonesianum), Nova Caledonia, Australia (Territorium Septentrionale, Terra Reginae, Australia Occidentalis), et in Mari Asiae Meridio-Orientalis secundum litora Sinarum, Taivaniae, Iaponiae, et Insularum Ryukyu.
Enhydrina Gray, 1849 2 0 Beaked sea snakes In Sinu Persico (Omania, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, etc.), ad meridiem ad Insulas Seisellenses et Madagascariam, Mare Asiae Meridio-Orientalis (Pakistania, India, Bangladesia, Myanmar, Thailandia, Vietnamia), Australia (Territorium Septentrionale, Terra Reginae), Nova Guinea, et Papua Nova Guinea.
Ephalophis M. A. Smith, 1931 1 0 Grey's mudsnake Australia boreooccidentalis
Hydrelaps Boulenger, 1896 1 0 Port Darwin mudsnake Australia septentrionalis, Nova Guinea australis
Hydrophis Latreille, in Sonnini & Latreille, 1801 34 3 Sea snakes Aquae Indoaustralianae et Asiae Meridio-Orientales.[13]
Kerilia Gray, 1849 1 0 Jerdon's sea snake Aquae Asiae Meridio-Orientalis.[13]
Kolpophis M. A. Smith, 1926 1 0 Bighead sea snake Oceanus Indicus.[13]
Lapemis Gray, 1835 2 0 Spine-bellied sea snake, Shaw's sea snake A Sinu Persico ad Oceanum Indicum, Mare Sinense Australe, archipelago Indo-Australianus, et Oceanus Pacificus occidentalis.[13]
Laticauda Laurentii, 1768 5 0 Sea kraits Aquae Asiae Meridio-Orientalis et Indoaustraliae.
Parahydrophis Burger & Natsuno, 1974 1 0 Northern mangrove sea snake Australia septentrionalis, Nova Guinea australis
Parapistocalamus Roux, 1934 1 0 Hediger's snake Insula Bougainville, Insulae Salomonis
Pelamis Daudin, 1803 1 0 Yellow-bellied sea snake Oceani Indicus et Pacificus
Praescutata Wall, 1921 1 0 A Sinu Persico ad Oceanum Indicum, Mare Sinense Australe
Thalassophis P. Schmidt, 1852 1 0 Anomalous sea snake Mare Sinense Australe (Malaesia, Sinus Thailandiae), Oceanus Indicus (Sumatra, Iava, Borneum)

*Subspeciebus nominatis exclusis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 H. W. Parker et A. G. C. Grandison (1977), Snakes: a natural history, ed. 2a (British Museum (Natural History) et Cornell University Press).
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 "Elapidae". apud Integrated Taxonomic Information System 
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Elapidae apud New Reptile Database. Nexus die 12 Augusti 2007 confirmatus est.
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Stidworthy J. 1974. Snakes of the World. Grosset & Dunlap Inc. 160 pp. ISBN 0-448-11856-4.
  5. G. S. Fichter, Poisonous Snakes: A First Book (Franklin Watts, 1982, ISBN 0-531-04349-5).
  6. R. L. Ditmars, Reptiles of the World, ed. retractata (MacMillan, 1933).
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 7.5 7.6 J. M. Mehrtens, Living Snakes of the World in Color (Novi Eboraci: Sterling Publishers, 1987, ISBN 0-8069-6460-X).
  8. 8.0 8.1 8.2 8.3 Sea snakes at Food and Agriculture Organization of the United Nations. Die 7 Augusti 2007 confirmatus.
  9. 9.0 9.1 J. A. Campbell et W. W. Lamar, The Venomous Reptiles of the Western Hemisphere (Ithacae et Londinii: Comstock Publishing Associates, 2004, ISBN 0-8014-4141-2).
  10. K. Zimmerman et H. Heatwole, "Cutaneous Photoreception: A New Sensory Mechanism for Reptiles," Copeia 1990 (3) (19 Septembris): 860-862.
  11. 11.0 11.1 11.2 U.S. Navy, Poisonous Snakes of the World. US Govt. (Novi Eboraci: Dover Publications, 1991, ISBN 0-486-26629-X).
  12. Slaughter R. J., Beasley D. M., Lambie B. S., Schep L. J. (2009). "New Zealand's venomous creatures". N. Z. Med. J. 122 (1290): 83–97 
  13. 13.0 13.1 13.2 13.3 The Hydrophiidae at Cyberlizard's home pages. Accessed 12 August 2007.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Graham, J. B., W. R. Lowell, I. Rubinoff, et J. Motta. 1987. Surface and subsurface swimming of the sea snake Pelamis Platurus. Journal Exp. Biology 127, 27-44. PDF apud [Journal of Experimental Biology]. Nexus die 7 Augusti 2007 confirmatus.
  • Keogh, J. S., R. Shine, et S. Donnellan. 1998. Phylogenetic Relationships of Terrestrial Australo-Papuan Elapid Snakes (Subfamily Hydrophiinae) Based on Cytochrome b and 16S rRNA Sequences. In Molecular Phylogenetics and Evolution (San Diego: Elsevier), 1, 67–81. ISSN 1055-7903.
  • McDowell, S. B. 1969. Notes on the Australian sea-snake Ephalophis greyi M. Smith (Serpentes: Elapidae: Hydrophiinae) and the origin and classification of sea-snakes. Journal of the Linnean Society of London 48: 333–349. ISSN 0368-2935.
  • McDowell, S. B. 1972. The genera of sea-snakes of the Hydrophis group (Serpentes: Elapidae). Transactions of the Zoological Society of London 32: 189–247. ISSN 0084-5620.
  • Rasmussen, A. R. 1997. Systematics of sea snakes; a critical review. Symp. Zoological Society of London 70:15-30.
  • Spawls, S. et B. Branch. 1995. The Dangerous Snakes of Africa. Dubai: Oriental Press, Ralph Curtis Books. ISBN 0-88359-029-8.
  • Smith, M. A. 1926. Monograph of the sea snakes (Hydrophiidae). Londinii: British Museum of Natural History.
  • Voris, H. K. 1977. "A phylogeny of the sea snakes (Hydrophiidae)." Fieldiana Zoologica 70:79-169.
  • Whitaker, R. 1978. Common Indian Snakes: A Field Guide. Macmillan India Limited.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]