Pelamis platurus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pelamis platurus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Ordo: Squamata
Subordo: Serpentes
Familia: Elapidae
Subfamilia: Hydrophiinae
Genus: Pelamis
Species: P. platurus
Binomen
Pelamis platurus
(Linnaeus, 1766)
Synonyma

Pelamis platurus est species Serpentis marini (id est subfamiliae Hydrophiinarum), quae in aquis tropicis per orbem terrarum habitat. Solum membrum generis Pelamis est.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Corpus est compressum, posteriore plus quam bis diametrum collis. Squamae corporis forma subquadrangulari iuxtaponuntur, in 49–67 ordinibus circa crassissima corporis parte; squamae ventrales sunt 264–406, perparvae, et, si distinctae, a sulco longitudinali divisae, sed usitate ab adiacentibus corporis squamis haud distinctae. Caput est angustum, naso elongato, scutis capitis integris, naribus superioribus, scutis nasalibus inter se contingentibus, praefrontale labialem superiorem alterum tangenti; 1–2 prae- et 2–3 postocularibus; 2–3 temporalibus parvis anterioribus; 7–8 labialibus superioribus, 4–5 sub oculo sed a suboculare separatis. Color variatur, sed anguis saepissime est distincte bicoloratus, ater supra, flavus vel fuscus infra, coloribus dorsalibus ventralibusque distincte determinatis; sint in ventre ordo macularum vel linearum atrarum contra flavum vel fuscum, vel color flavus dorsaliter extendat ut sit angusta in medio dorso linea, vel ordo atrarum trans corpus linearum.[1] Mares sunt 720 mm longi, feminae 880 mm longae; longitudo caudae in maribus est 80 mm, in feminis 90 mm.

Habitus[recensere | fontem recensere]

Pelames platuri in aquis calidis gignunt, et sunt ovovivipari?, tempore gestationis circa sex mensibus. Super terram sunt inermes; prope superficie aquarum, milia aliquando magnas adgregationes constituunt. Huic angui est venenum neurotoxicum? quod contra praedas adhibetur. Nemo humanus hoc veneno mortuum esse scitur.

Distributio[recensere | fontem recensere]

Huic angui est maxima omnium anguium marinorum distributio. Vivere et gignere potest omnino in mare aperto (is est penitus pelagicus), in omnibus aquis litoralibus circa oram Oceani Pacifici praeter Alascam ad Californiam meridionalem, et in litoralibus Oceani Indici aquis a Sinu Persico ad orientem. Is est solus anguis marinus qui Insulas Havaianas attigit.[2]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Angues marini ad venenosos Australiae angues familiae Elapidarum arte conectuntur, sed nunc in familia separata, in familia Hydrophiidarum ponuntur. Duae subfamiliae olim cognitae sunt, Laticaudinae et Hydrophiinae, sed investigationes recentiores hanc divisionem subfamilialem esse falsam monstrant.[3]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Deducitur nomen Pelamis ex verbo Graeco quod 'tynnum' (vel 'tunnum') significat. Epitheton specificum platurus verba Graeca platys 'planus' et oura 'cauda' (ad caudam planam spectans) commiscet.[4]

Venenum[recensere | fontem recensere]

Quamquam venenum est potentissimum, Pelamis platurus hominibus minatur minus quam alii angues, sicut Oxyuranus microlepidotus. Toxicitas? veneni Pelamis platuri est quarta toxicitatis veneni Enhydrinae schistosae, sed id venenum homines interficere potest.[5] In Australia, angues marini raro impetum faciunt in homines, et morsus sunt inusitati.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M. A. Smith 1943:476–477 pleniorem exemplarium variationis colorum descriptionem praebet.
  2. J. Liptow, "Pelamis platurus" (1999, interretialis), Animal Diversity Web. Nexus dir 23 Iuni 2007 confirmatus apud [1]
  3. CSL Antivenom Handbook - Sea Snake Antivenom.
  4. Scientific and Common Names of the Reptiles and Amphibians of North America -- Explained by Ellin Beltz.
  5. http://www.susanscott.net/OceanWatch1999/jan18-99.html Susan Scott (marine biologist), "Ocean Watch" column, Honolulu Star-Bulletin.
  6. SnakeBiteTemplate3.pmd.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Hecht, M. K., C. Kropach, et Hecht, B. M. 1974. Distribution of the yellow-bellied sea snake Pelamis platurus, and its significance in relation to the fossil record. Herpetologica 30:387–395.
  • Kropach, C. 1975. The yellow-bellied sea snake, Pelamis, in the eastern Pacific. In The Biology of Sea Snakes, ed. W. Dunson (Baltimorae: University Park Press), 185–213.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Avis Haec stipula ad reptile spectat. Amplifica, si potes!