Petrus du Bois de Dunilac

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Petrus du Bois de Dunilac, natus die 5 Maii anno 1943 in vico Herzogenbuchsee (in regione Bernae) et vita functus die 23 Iunii anno 2007, fuit scriptor, politologus, philosophus, historicus, humanista et philanthropus natione Helvetius.

Biographica[recensere | fontem recensere]

Post studia Lutetiae effecta doctoratumque in Litteris Lausannae adeptus, factus est professor Universitatis. Primum Genavae, in Instituto Universitario Studiis Europaeis Docendis ab anno 1980 ad annum 1992 docuit et postea professor in Universitate Novocastellana ab anno 1986 et professor in IUHAI ab anno 1992 factus est.

Eius praecipua studia pertinebant ad integrationem europaeam, et positionem Helvetiae in mundo politico hodierno.

Sed praecipue nunc nomen eius notescit in orbe terrarum propter Fundationem quam condidit et cuius scopus est historiam mundi hodierni addiscere.

Fundatio Petrus du Bois de Dunilac ad historiam temporis hodierni addiscendam[recensere | fontem recensere]

Haec fundatio, quam eius vidua Irina du Bois de Dunilac condidit in eius memoriam et secundum eius voluntatem, dat bursam studentibus qui cupiunt historiam temporis hodierni addiscere et doctoratum in Helvetia de hac re defendere.

Die 8 mensis decembris anno 2008 Dominus Paschalis Couchepin, praeses Confoederationis Helveticae solemniter inauguravit hanc Fundationem.

Inscriptio cursualis Fundationis Petri du Bois de Dunilac[recensere | fontem recensere]

Fondation Pierre du Bois
Ch. Jean-Pavillard 22
CH-1009 Pully
Tél. +41 (0)21 728 54 07
info@fondation-pierredubois.ch

Eius praecipua scripta[recensere | fontem recensere]

  • "Musique tsigane et civilisation du divertissement", Cadmos (cahiers trimestriels de l'Institut universitaire d'études européennes de Genève et du Centre européen de la culture), 1979, p. 62-86.
  • Les mythologies de la Belle Époque : La Chaux-de-Fonds, André Evard et l'Art Nouveau, Lausanne, 1975, W.Suter, 1975, 34 p.
  • Union et division des Suisses, Lausanne, 1983
  • L'AELE d'hier à demain, Genève, 1987
  • La Suisse et le défi européen 1945-1992, Favre, Lausanne, 1989
  • La Suisse et l'Espace économique européen, L'Âge d'Homme, Lausanne, 1992
  • Ancheta asupra unei ascensiuni. Ceausescu le putere, Bucarest, 1998
  • Histoire de l’Europe monétaire, PUF, Paris, 2008

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]