Genovefa Immè

E Vicipaedia

Genovefa Immè, tali modo enim in litteris vocatur secundum nomen mariti ultimi et amatissimi, est poetria Francogalla quae Latine scribebat et nunc semper scribit.

Ei erat nomen Genovefa Duron cum est nata die 31 Maii 1929 in suburbio Lutetiae. Pali primum docuit ut magistra ludorum sermones Francogallicum, Latinum, et Graecum, in lyceo huius urbis. Etiam docuit ut profestrix in universitate studiorum Palensi.

Anno 1954, tempore prioris matrimonii vocabatur Genovefa Métais, sub quo nomine complura scripta Latina edidit.

Latinitatem vivam incepit colere ab anno 1969 in conventu "Vitae Latinae" Avennione.

Anno 1978, vidua facta, ducta est in matrimonium ab Antonino Immè, quoque viduum Siculum, poeta et scriptore Latino, quocum condidit Commentarios Latinos periodicos M. A. S..

Post mortem carissimi mariti Antonini, magna tristitia affecta, perrexit in eius memoriam carmina Latina componere et commentarios periodicos quibus titulus M. A. S. edere.

Illa Genovefa Immè, nunc manet ultima unicaque vates quae Latine scribit in Francogallia, in qua regione Latina lingua videtur radicitus extincta esse.

Apud Rainardum Brune typographum, poetam Latinum Germanum edidit anno 1976 librum cui titulus Saeculorum transvectio, atque anno 1995 translationem libri Aloissi Hémon Maria Capodelania, nec non nonnulla carmina in libro cui titulus est Carmina Latina Recentiora.

Apud domum editoriam, Tarmeye edidit anno 1991 carmina Periegesis Amatoria, et anno 1993, Per auras iacta.

In eius honorem, Alanus Divutius hoc carmen pepigit:

AD GENOVEFAM IMMÈ, AMICISSIMAM,
UNICAM GALLIAE VATEM LATINAM.
Te celebro, sed digna cani meliore poeta,
felix quae vixti quondam cum vate marito,
o quae Gallarum superes nunc unica vates!
Non solum Musae sed Amor tua carmina Fidus
concelebrant nobis atque immortalia reddent:
non Musae lacrimas spernunt, non mitia corda,
non memorem spernunt Venerem, non pectora casta.


Imago:Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si repperisti.
Instrumenta personalia