Placita Marxiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mulier migratoria anno 1936. Photographema a Dorothea Lange factum.

Placita Marxiana (-orum, pl, n.),[1] vel Marxismus, est sententia civilis, oeconomica, et sociologica, in materialistica explanatione historiae, explicatione Marxista capitalismi, theoria commutationis socialis, et iudicio liberationis humanae condita, et de operibus Caroli Marx et Friederici Engels deducta.

Tria maiora principia Marxismi sunt:

  1. Dialecticalis et materialista historiae notio.—Historia hominum est certamen inter classes. Productiva societatis capacitas est fundamenta societatis, et dum haec capacitas per tempus crescat, sociales productionis coniunctiones (classium coniunctiones) in certamine classium se evolventes, certas stationes (communismus primitivus, servitus, feudalismus, capitalismus) transgrediuntur. Legitimae, civiles, ideologicae, et aliae societatis proprietates (e.g., artes) ex his coniunctionibus deducuntur, ut deducitur sensus singulorum quibus societas componitur.
  2. Iudicium capitalismi.—Marx arguit, in societate capitalistica, partem numerum minorem oeconomicam (bourgeoisie) in pluribus hominibus (proletariatus) dominari et ex eorum labore utilitatem capere. Marx dicit capitalismum esse "exploitativum,"? diserte in modo quo labor non redditus, valor additus , ex classi laboranti (theoria valoris laboris) extrahitur. Sine abolitione compedis dominii privati modi productionis, societas humana evolutionem prorsus adsequi non potest.
  3. Suasio revolutionis proletarianae.—Hominibus classis laborantis opus est, ut compedes proprietatis privatae superent, potestatem civilem capere per conversionem socialem, capitalisticas orbis terrarum classes expropriare?, et productivas societatis capacitates in dominio collectivo ponere. Ergo, classes in materia conditae abolebuntur, et materialia omnium generum inaequalitatis inter homines fundamenta dissolventur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Unam legis e paginis de
oeconomia
disserentibus

Euro banknotes.png

Carolo Fredericoque mortuis, schola Marxiana in diversas partes discedebat. Una pars ex democraticis socialibus factionum democraticarum socialium Germaniae (vide Socialis Democratica Factio Germaniae) et aliarum civitatum constabat; aliae partes hic Vladimiri Lenin et illic consilio-communistarum erant. Haec divortia initio Belli Orbis Terrarum I aperta sunt, cum discordia inter discipulos Marxianos inter alia de bello incipiente orta est.

Vladimiro Lenin mortuo, eius discipuli in factiones Iosephi Stalin et Leonis Trotzki discesserunt.

Praeter homines rebus novis praxi studentes, etiam multi alii scholarum universitatumque homines exstant, qui discipuli et doctores placitorum Marxianorum sunt.

Nonnulli discipuli placitorum Marxianorum[recensere | fontem recensere]

De doctrina[recensere | fontem recensere]

Placita Marxiana de rebus oeconomicis et socialibus sed etiam de philosophia magnopere agitur. Carolus Marx placita quae rerum oeconomicarum periti Britannici in primis Adamus Smith et David Ricardo docebant excutiebat.

Scotus rerum oeconomicarum peritus Adam Smith pater doctrinae oeconomiae hodiernae putatur.

Illi rerum oeconomicarum periti classici ut nuncupantur res oeconomicas medii aevi invenerant quae multis regulis legibus canonibus ordinatae erant libertate hominum in rebus oeconomicis agentium magnopere cohibita.

Cives novi aevi res novas egerant, regulas canonesque absolverant et libertatem negotii agendi instituerant. Sed quomodo oeconomia sine regulis canonibusve extare potest? Adam Smith responsum dedit quod libera mercatura quasi manu invisibili ordinaretur. Ut unusquisque suum luctum solum properaret, tamen ordo harmonicus et aequalis fieret quasi manus invisibilis hominibus insciis omnes res oeconomicas ordinaret.

Hanc doctrinam Carolus Marx acri subtilique ingenio et iudicio percensuit. Ut ordo fieret, tamen nec naturalis nec aequus esset sed ordo quo alii alios exinanirent. Si omnia bona fabricata ut mercimonia mutari debent pecunia opus est qua omnia mercimonia pretium suum exprimere possint. Quamobrem pecunia magni momenti est. Pecunia mundum regnat, ut vulgus ait.

Pecunia propriam rationem habet. Pecunia emere aliquid sine ratione est nisi aliquid iterum vendi potest maiore pecuniae summa. Ex quadam summa pecuniae maius summa pecuniae fieri ratio postulat. Sed ex quo hic valor augendus oriri potest, si nemo alium exinanit aetatibus infelicioribus interitis? Classi vel corpore sociali hominum opus est qui operarii seu laboratores valorem non solum suo labore transferunt sed etiam suo labore augent. Valor mercimoniorum augeri potest, quod classis vel corpus hominum exstat qui homines nihil vendendi habent nisi suam laborandi potestatem. Eam vendere debent si quaestum facere volunt ad vivendum necessarie.

Ex altera parte, classis vel corpus hominum extat, qui homines omnia instrumenta machinas pecuniam aedificia materiam bonis fabricandis necessaria possident. Illi potestatem laborandi ab operariis emunt, operarios laborare faciunt et bona facta ut mercimonia vendunt. Sed mercimonia vendere rationem non habet nisi cum lucro venduntur. Id fieri potest, quod operarii ut quaestum ad vivendum necessarium faciant solum id mercis postulare possunt quod ad vivendum necessarium est, quod enim solum laborandi potestatem possident quam utique vendere debent si vivere volunt. Omnis valor qui supra valorem operariis ad vivendum necessarie creatus est, gratis iis obtingit qui in possessione rerum fabricandi necessariarum sunt. Eo modo hi valorem vel summam capitalem accumulant.

Quid faciunt cum lucro suo? Lucrum erogant in plus lucri faciendo proxima fabricandi periodo. Id duabus rationibus fieri potest. Una ratio est lucrum ita erogare ut proxima periodo aequaliter et plus machinarum instrumentorumque et plus potestatis laborandi emi possint. Altera ratio est lucrum ita erogare ut singulus operarius cum pluribus vel maioribus machinis sive instrumentis laborare possit. Ea re fit ut singulus operarius plus fabricare possit. Productivitas ut dicitur laborandi augetur. Carolus Marx putavit quod plus fabricari potest si pecunia erogatur non aequaliter et in plus operariorum et in plus machinarum, sed in primis in plure instrumentorum machinarum materiaeque per singulum operarium. Si non in hoc ratio est pro capitalistis ut dicunt, etiam in hoc ratio est pro societate hominum tota?

Minime, inquit Marx, quod pecuniae summa erogata per singulum operarium crescente minus pecuniae superest quae uti potest ut plus operariorum in fabricis collocentur. Ergo numerus operariorum qui ad lucrum faciendum necessarii sunt minus minusque augetur. Numerus laborandi facultate carentium e contrario augetur. Ex quo fit ut oeconomia capitalistica ad crises oeconomicas tendat. Quae cum ita sint multi operarii sunt quorum laborandi potestate opus non est quamquam de laborandi potestatis vendendae facultate dependent ut quaestum pro vita agenda facere possint. Numerus facultate laborandi carentium auget atque auget.[2] Illi infelices copiae oeconomiae capitalisticae subsidiariae sunt, Marx ait.

Quae cum ita fiunt capitalistae inter se aemulantes viam rationem fabricandi plus plusque emendant. Ut capitalistae rationem fabricandi emendent id mandatum historicum capitalistarum est, Marx ait. Hoc modo per Rationis calliditatem, ut diceret Hegelius, fit, ut fundamentum exstruitur quo novus ordo rerum oeconomicarum politicarum socialium institui potest. In hac aetate futura, Marx speravit, res oeconomicae aliaeque non legibus quasi naturalibus mercimoniorum mercaturae regnabuntur sed omnium hominum consilio. Haec aetas ut adveniat operarios classium proelio pugnare necesse est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Avineri, Shlomo. 1968. The Social and Political Thought of Karl Marx. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Dahrendorf, Ralf. 1959. Class and Class Conflict in Industrial Society. Stanford: Stanford University Press.
  • Elster, Jon. 1986. An Introduction to Karl Marx. Cantabrigiae.
  • Evans, Michael. 1975. Karl Marx. Londinii.
  • Kołakowski, Leszek. 1976. Main Currents of Marxism. Oxford University Press.
  • Parkes, Henry Bamford. 1939. Marxism: An Autopsy. Bostoniae: Houghton Mifflin.
  • Robinson, Cedric J. (1983) 2000. Black Marxism: The Making of the Black Radical Tradition. Reimpressus. University of North Carolina Press.
  • Rummel, R. J. 1977. Marxism, Class Conflict, and the Conflict Helix, cap. 5 in Conflict In Perspective.
  • Screpanti, E., et S. Zamagna. 1993. An Outline of the History of Economic Thought.
  • McLellan, David. 2007. Marxism After Marx. Basingstoke: Palgrave Macmillan.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png